— 17—
dicuntur cohaerere, qui imprimis Pheris celebrari solebat. Jure C. Ot. Muellerus Clymenen, Admeti matrem, Proserpinam(IIepoεν) esse censet, sed in eo fallitur, quod Admetum ipsum Plutonem(Aidwvyea) dicit. Sed quae ratio atque necessitudo inter regiones superas ac inferas apud Pheraeos intercedat, ex fabulis, quae ad regiam eorum stirpem pertinent et cum fabulis Jolci oppidi arctissime cohaerent, elucere videtur(Mueller, Orchom. p. 256; Gerhard, I. 1. II, Gen. Anh. p. 223, p. 224).
Cretheus enim, qui oppidum condidit, uxorem duxit Tyronem, ex qua Aeson et Pheres nati sunt. Hic cum Clymene(Periclymene) matrimonio conjunctus Pheras oppi- dum condidit et Admetum genuit. Quibus in nominibus interpretandis ad verborum ori- gines animum intendamus. Cretheus enim ad vetustissimum adverbium piey(Hesiod. Scut. v. 7) referendum est, cujus radix est KPAV(caput), atque Cretheus dictus est, pri- mum ut sit generis auctor(dò xνννέεν), quandoquidem heroes certas personas historiae fide quasi probatas gerere solent, ut Actaeon Aristaei filius esse dicitur(H. D. Mueller, I. I. II, p. 112), deinde significat eum qui superne vel ex superis regionibus rem gerit, quare for- tasse divina ejus origo indicatur. Tyro, ejus uxor, cujus nomen a verbo TTPe(turgeo) ducendum est, his in fabulis, id quod saepe in similibus fit, vim seminis concipiendi atque pariendi indicat, neque a vero abhorret statuere, in hac regum stirpe vestigia infuisse, quae ad originem omnium rerum pertinerent, cujus quidem imago non omnibus partibus absoluta, sed paucis lineamentis adumbrata his praecipue regionibus propria erat. Hujusmodi de rerum origine opiniones principio multis regionibus adhaerebant, sed postea quum Ho- meri et Hesiodi auctoritate deorum Olympicorum ratio atque cultus magis magisque dif- funderetur atque propagaretur, in singulorum locorum cultum tamquam in tenebras re- cesserunt. Sic Cretheus Jovi respondere et deus aether sive Coelus esse(Cic. de nat. III, 21), Tyro autem Dionae videtur respondere. Dionem enim constat esse materiam a Jove subactam ab eoque concipientem, ex qua omnia partu eduntur(Wehrmann, das Wesen und Wirken des Hermes. Erster Theil. Magdeburg 1849, p. 22; Gerhard, I. I.§. 138, 1;§. 358, 4)..
Ac Pheretem, quum uxor ejus sit Clymene sive Periclymene, Orcum(Aan„) esse patet, qui non minus quam dii superi fruges e terra provenientes largiri putabatur, atque imprimis metallorum opes in profundis terrarum absconditae ad eum referendae sunt. Quodsi Admetus, numen solare, ejus filius dicitur, eodem jure fit, quo Apollo filius Vulcani nominatur(Cic. de nat. d. III, 22), quandoquidem ignis et coelestis et subterraneus ad rerum naturam creandam atque conformandam plurimum valuisse existimabatur. Alcestis autem, quum, quippe sol hibernus, ad inferos descendit, ubi, velut Proserpina, per hiemis tempus moratur, Hecates quodammodo speciem induit, quae Brimo dicebatur atque Pheris imprimis colebatur(Lobeck, Aglaoph. p. 1213), quo serpentes(dracones) in ejus cubiculo repertos haud dubie spectare supra monuimus, qui quum Hecaten semper kemitentur, Alcestin


