Aufsatz 
De Admeto et Alcestide : mythologische Abhandlung / vom ... Ludwig Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

his fabulis, quas exposuimus, mutatio numinis superi in inferum(xS6νν) proponatur, ap- paret, in Admeti fabula vim atque notionem numinis Sovlov sub lenissima forma ante oculos poni. Neque enim de ulla ratione violenta, qua vis solis valida in debilitatam con- vertitur, agitur, sed simpliciter, pro sole aestivo ejus uxor, utpote quae sit viribus inferior, substituitur, nec tamen ita, ut Alcestis hoc facere cogatur, sed ut libero ac sincero Admeti amore ad Orcum descendat, qua ex re infera ejus natura elucet.

Si quis quaerit, qui fiat, ut, quum in fabulis expositis de uno sole agatur, plures semper personae proferantur, monendum videtur, naturam aliquam divinam, ubi aut rei gerendae aut status cujusdam subeundi partes suscipit, ideo pluribus egere personis, ut scenica quaedam rerum actio atque expositio exsistat.*) Sic in hac quoque fabula, quum omnes, de quibus supra egimus, fabularum compositionis aetates percurrerit, res ita in- stituitur, ut, quae antea in coelo atque in universa rerum natura observata fuerunt, jam certarum personarum speciem prae se ferant, quae quum certis regionibus adscri- bantur, reliquum erat, ut mutua causarum ratio, quarum altera ab altera pendere fingitur, cursum absolveret et historiam rerum vere gestarum proponeret.

Haec quam exposuimus fabulae interpretatio nonnullas similitudines cum Indorum et Aegyptiorum ratione de rebus divinis cogitandi praebet. Nam quod numen solare unum idemque triplex cogitatur, id proxime accedit ad similitudinem ejus formae, quae apud In- dostTrimurti vocatur, itemque ad Aegyptiorum opinionem, qua Amun, Kneph, Phtha inter se conferuntur, in quibus ipsis notiones solares inesse constat(Leo, Universalgeschichte, I. p. 59, p. 77 edit. 1; Gerhard, J. 1. II, myth. Parall. S. 3). Sic Apollo-Admetus Osiridi, Alcestis Serapidi respondere videntur(Leo, I. I. I. p. 76; Nitsch, l. I. II. p. 382; Gerhard 1. I. II, myth. Parall. D.). Quemadmodum enim is, qui sol hibernus habetur, ad inferos descendit, sic Alcestis ad Orcum defertur, unde apparet, eam cum cultu deorum qui ˙εοννιο³

8

*

*)Das Wesen einer Gottheit stellt sich der mythischen Anschauung nicht als ein Inbegriff gewisser Eigenschaften dar, sondern als eine Reihe von Thaetigkeiten und Zu- staenden, durch welche die Gottheit hindurch gehen muss. Der religioese Mythus hat die Aufgabe, dieselben zu einer Art dramatischer Entwickelung zu bringen. Schon dieser Um- stand macht dem Mythus eine Mehrheit von Personen zum Beduerfniss, das sich noch stei- gert, wenn jene Thaetigkeiten einander entgegengesetzt oder doch 8o beschaffen sind, dass sie sich nicht gut in einer Person vereinigt denken lassen. Daraus folgt der für die Deu- tung religioeser Mythen äusserst wichtige Satz: Für jede besondere Thaetigkeit, für jeden besonderen Zustand der Gottheit, deren Wesen und Eigenschaften der Mythus darstellen will, wird eine besondere Person gewissermassen als formales Subject aufgestellt. Diese verschiedenen Personen sind also nur die Vertreter der Gottheit selbst, in deren verschie-- denen Thaetigkeiten und Zustaenden, und darum bei der Deutung wiederum in eine ein- zige Person zusammenzufassen. H. D. Mueller, J. I. I. p. 178.