— 15—
eam antea persecutus erat, quo magis solis debilitatio indicetur. Quod vero canes cognito errore ad Chironem pervenire isque simulacrum Actaeonis fabricatus furorem eorum sa- nasse dicitur, ad annum veris tempore resurgentem spectat, nam simulacrum solis eodem modo ipse sol est, quo in Saturni fabula lapis quem Saturnus evomit ipse juvenis Jupiter est(H. D. Mueller, I. I. II. p. 138). Similiter Muellerus rem explicat, eo tantum discri- mine, ut non cervum, sed Actaeonem venatorem ad inferos deos(xSSνεu) referat, quam difficultatem quum ipse sentiat, quomodo removere studeat, apud ipsum vide(I. I. II. p. 117).*)
Denique de Lycaone pauca monenda videntur, cujus de scelere atque poena etsi in diversissimas partes abeunt scriptores, tamen in summa rei ita inter se consentiunt, ut om- nes Lycaonem, Arcadiae regem, puerum vel alienum vel, id quod veri similius est, suum mactasse mactatumque Jovi edendum proposuisse ideoque ab irato deo in lupum mutatum esse tradant. Respicientibus nobis lupi naturam apparet, ejus edacitatem ad anni tempus et hominibus et gregibus perniciosissimum referendam esse, quo omnia, quae e terra pro- creata sunt, exstinguuntur. Quemadmodum Actaeon cum Jove Actaeo cohaeret idemque ab eo sejunctus est, sic Lycaon cum Jove Lycaeo conjunctus idemque ab eo divulsus per se numinis divini naturam induit. Est sol, cujus vis debilitata imagine lupi proponitur, qua mutatione infera ejus natura indicatur. Haec est origo AuraedHoνias apud Graecos(H. D. Mueller, I. 1. II. p. 89 sqq.) 3 1
Jam ad Admetum et Alcestin redeamus. Comparantibus nobis, quomodo in quatuor
*) Actaeonis fabula ad diurnum quoque solis cursum referri potest, ut Hippolytus (cf. Most, de Hippolyto, Thesei filio, Marburg 1840). Sic Actaeonis laceratio atque mutatio ad vesperum, ubi Dianam, quae est luna in undis maris refulgens, videre potuit, ejus si- mulacrum ad novum solis ortum spectat. Actaeonis nomen a verbo dπs χrννᷣ ducendum puto, unde dærh, litus maris, eumque praecipue solem litoralem significare existimo. Sed hac occasione data de simili Endymionis fabula pauca afferre nobis liceat, quem in Latmo, monte Cariae, dormire et dormientem a Luna dea(Texl*νν) adiri constat. Atque Welckerum(I. J. I. p. 557— 560) Endymionem lunam occidentem significare velle miror, cui interpretationi vel id obstare videtur, quod in fabulis Graecis luna nusquam marem personam induit. Equidem Endymionem(v?dν) quum jam antea ad solis occasum lunaeque ortum retu- lerim, nunc eandem esse Max. Muelleri sententiam video(Essays. II, p. 72— 73):„Da man die urspruengliche Bedeutung von Edymion vergessen hatte, so erzaehlte man nun, was man urspruenglich von der untergehenden Sonne erzaehlt hatte, von einem Namen, der, um irgend eine Bedeutung zu haben, in einen Gott oder Halbgott verwandelt werden musste. Die untergehende Sonne(Endymion) schlief in der latmischen Höhle, der Nacht—- Latmos kommt naemlich von derselben Wurzel wie Leto, Latona, die Nacht— nun aber schlaeft er auf dem Berge Latmos in Karien.“ In der alten spruechwörtlichen Sprache von Elis sagte man:„Selene liebt und wacht über Endymion“, anstatt:„es wird dunkel.“„Selene umarmt Endymion“, anstatt:„die Sonne geht unter und der Mond geht auf“,„Selene kuesst Endymion in den Schlaf“, anstatt:„es ist Nacht.“
1
T


