— 14—
in custodia tenetur(exaæn), praesertim quum aditus ad eum nemini patere et canis, qui est Cerberus quidam, custodiam habere dicatur, pro inferis habendus est, quo Melampus, cujus nominis vis eodem redit, sese confert. Ademtae autem virilitatis et custodiae tem- pus idem annuum spatium(rov uε†αν εένπιαυντd) complectitur. Sic efficitur sententia: In- cipit sterile anni tempus(quod sub specie et custodiae et ademtae virilitatis latet), sed vere novo fertilitas anni renascitur(Jphiclo vis gignendi redditur). Mueller, I. I. I, p. 161 sqq. Actaeon, Autonoes et Aristaei filius, a Chirone educatus et ad artem venandi insti- tutus, in Cithaerone monte ab ipsius canibus laceratus esse dicitur, ut alii tradunt, Jove irascente, quod Semelen uxorem petiisset, ut plerique narrant, quod Dianam in aquis cor- pus lavantem vidisset, deamque dicunt ejus formam in cervam mutasse et quinquaginta canibus furorem injecisse, ita ut ignari, dominum illum esse, eum devorarent. Interemto autem Actaeone canes ululantes dominum quaesivisse atque ad Chironis speluncam perve- nisse, qui Actaeonis simulacrum fabricatus eorum insaniam sedasset(Apoll. III, 4, 4). Actaeon, cur laceratus sit, in diversas partes abeunt scriptores(Jacobi I. I. s. v.), plerique autem in eo consentiunt, quod Dianam ab eo violatam esse tradunt, sive quod eam nudam vidisset, sive quod arte venatoria se ei praestare gloriatus esset, sive quod carne ferina sacris Dianae devota in coenam nuptialem esset abusus. Ac de quinquaginta canibus, quorum nomina apud scriptores differunt(Ovid. Met. III. v. 206 sqq.; Hygin. F. 181) omnes ita conveniunt, ut eos ad ardorem caniculae in coelo regnantis referant; sed de reliqua fabula explicanda interpretes discrepant. Ac nos quidem, quum eorum sententiae ab H. D. Muellero jure rejectae esse videantur(l. I. II. p. 110 sqq.), ad nostram a Muellero quodammodo differentem accedimus. Quamquam haec fabula, quia Actaeon in Cithaerone monte laceratus esse dicitur, Boceotiae propria videtur, quum Achaeorum migrationibus cultus Jovis Achaei eo delatus esset, tamen commemoratio Chironis ejusque speluncae rem ad Pelionem mortem referendam esse ostendit. Actaeon autem heros a Jove Actaeo ita separatus est, ut per se numen di- vinum habendum sit, qua in re summi momenti est, quod cum Diana ei ratio esse tradi- tur, quae quum cum luna cohaereat, Actaeonem esse numen solare apparet. Inter solem autem et lunam veteres diversam rationem intercedere voluerunt, quare vel fratris et sororis locum tenere, vel una sedem in coelo habere(uν' Saxo) vel venationem exercere(eννηνναφemαοε, Eurip. Hippol. v. 1093) putabantur. In Diana et lunae et venationis notionem inter se confundi constat(Jacobi s. v Selene, p. 807), quare hoc loco Actaeonem et venatorem et solem, Dianam et lunam et deam venatricem inter se opponi videmus, neque in fabulis aptius quidquam fingi potuit, quam ut Actaeon aut venatoria superbia aut violata deae ca- stitate ejus iram irritasse dicatur. Jam vero Actaeon, dum venator est, vim solis maturan- tem atque opportunum anni tempus, postquam a canibus laceratus est, vim solis debilita- tam atque annum ad finem vergentem haud dubie significat. Heros autem mutatur in cervam, quae bestia inermis ac timida(dνaxzis apud Hom.) maxime opposita est venatori, qui


