— 131—
interpretationem nostram recte se habere, tum inferam in Alcestidis persona inesse no- tionem sub oculos cadat. Transitio autem naturae superae in inferam diversis formis, vel
catenis deo capto injectis vel ademta virilitate dei vel laceratione vel corporis mutatione proponitur, quare cujusque generis exempla ita proferemus, ut summam tantum rerum te- tigisse satis habeamus.
De Saturni(KpG6ov) fabula ejusque cum Jove certamine non solum Hesiodus in theogonia, sed is passim, verum etiam ac magis perspicue Apollodorus tradit(I, 1). Sa- turnus oraculo monitus fore, ut a filio regno expellatur, periculum sibi instans filio recens nato devorando prohibere decrevit. Sed Rhea conjux deo decepto lapidem fasciis involutum devorandum proponit, filium autem, cui postea Jovis nomen datum est, in spelunca nu- triendum educandumque curat. Sed deus juvenis postquam ad pubertatem pervenit, a Centimanis adjutus, patrem vincit victumque, postquam ut lapidem devoratum evomat coegit, ad Orcum(Tã ταρα) detrudit et vinctum Centimanis custodiendum tradit. Jam vero I. D. Muellerus Saturnum(KpGov), quem Apollodorus vinctum ey rνπι gedeεν ν ov sedentem facit et Hesiodus(Theog. v. 622, v. 669) apud inferos versari dicit, quum ex hoc quem tenet loco, tum e natura atque nominibus Centimanorum(riν Exατονeνεμον) non solum deum xSοννιον, verum ipsum regionum inferarum regem ac dominum esse colli- git. Huc accedit, quod quum ei falx(ãpæn, öperανοpn) tribuatur atque nomen ejus(eiperv) ad messem spectet, quo nomine perniciosa delendi vis et sterile anni tempus(S4οα„ο Xeiεενν) indicatur, perspicuum est, fabulae sententiam eo redire, ut sterile anni tempus de fertilitate victoriam reportare dicatur, dum haec(Zeds) ad novam maturitatem provecta
superior fiat(patrem vinctum ad Orcum demittat). Plura de hac interpretatione vide apud Muellerum(II. p. 124 sqq.).
Apollodorus(I, 9, 12) Melampodis vatis fabulam tradit, sed tanta obscuritate, ut, quae Heynius ad hunc locum explicavit, quaeque H. D. Muellerus(l. 1. I, p. 176, cum not. I) attulit, ad eam supplendam pertineant. Quum Neleus Peronem filiam ei in ma- trimonium se daturum dixisset, qui sibi Jphicli boves ex Phylace attulisset, Bias, qui eam petebat, a Melampode fratre impetravit, ut is suo loco hoc munere fungeretur, etsi vates
non ignorabat, se in furto deprehensum anno demum transacto bubus potiturum esse. De- prehensus atque in vincula conjectus ex tarmitibus, domum, in qua custodiretur, brevi col- lapsuram esse audivit et ab Jphiclo petiit, ut se in alteram domum traduceret. Quo facto, quum illa corruisset, vates optimus repertus, ubi Phylaco, qui aliquando cultro conjecto Iphicli filii pudenda trajecerat, quo modo is sanari atque liberos procreare posset, vaticina- tus est, cum bubus dimittitur. In hac fabula Muellerus omnia marium personarum nomina ad Orcum(Aunp) spectare docet, siquidem AurS4οων(uëSo*), Biantis pater, quum eum significet qui non loquitur, ad silentium inferorum proprium, eodem modo pertinet, quo Phylacus custos ejusque filius Jphiclus(?½ àιμ½¶‿hõM4ͤd„). Sed locus quoque, ubi Melampus
9


