Aufsatz 
De Admeto et Alcestide : mythologische Abhandlung / vom ... Ludwig Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

· 12

Quum igitur universa fabula solaris sit, facile intelligitur, quid sit adjungere currui leonem et aprum. Leo enim in circulo Zodiaco aestatem, aper rigidam sterilemque hiemem, significat(Creuzer, Symbol. II. p. 104. I. p. 325), unde sequitur, currum illum esse solarem in ejusque cursu duo anni tempora primaria imprimis notari, quum Hercules, qui illos jugo alligare dicitur, primum anni tempus significet.

Supra exposuimus, quia Alcestis in nuptiis celebrandis Dianae et Parcis(ratg MolHας) sacra facere oblita esset, ejus cubiculum serpentibus(draconibus) repletum esse, qui quum in fabulis semper haud dubie ad inferos pertineant(H. D. Mueller, I. I. II. p. 47), jam ad explicandam notionem quam habeat adjectivum x Sονμοιςᷣ pervenimus. Ac Prellerus quidem (Jahrb. f. Phil. u. Paed. 1859. H. 3. p. 181), quae est usitata atque recepta sententia, Seoduo xSopiovs eos existimat, qui ad profunda terrarum, quo inferi quoque ipsi referuntur, spe- ctant, quos quum frugiferos deos agriculturae atque frugum e terra nascentium, tum for- midolosa numina mortis et defunctorum esse vult, quae in profundo terrarum vel apud in- feros, ergo apud ipsos deos inferos versantur. Hanc Prelleri sententiam impugnat H. D. Muellerus(Il. 1. II, p. 36 sqq.), negans in adjectivo ˙5̈ νπιος fertilitatis notionem inesse eamque ita intelligens, ut vim mortis quum in rerum natura universa tum in genere hu- mano declarari doceat. Huc accedit, quod situm inferorum, quo omnia ad interitum ra- piuntur, ονςᷣ Zo, occidentem versus, esse dicit, ubi nox sedem habere traditur, id quod vel ex Ulixis itinere ad inferos suscepto apparet(Mueller, I. 1. p. 43). Ac nobis quidem utraque notio retinenda videtur, ita tamen, ut prior sit vis illa perniciosa, omnia quae a natura procreata sunt, abripiens, altera autem, quum Pluto, Proserpina, Ceres(Anpnrr9) interiore vinculo inter se cohaereant, si non a principio repetita, at certe postea adadita, ad terrae fertilitatem spectet. Sed quaerentibus nobis, qui dii x Sνιον habendi sint, qui non sint, certum atque subtile discrimen statui non posse apparebit, quandoquidem Pluto et Proserpina sane quidem dii Soνν praecipue coluntur atque diis Olympicis(roig os- 9ανεεοςσ) opponuntur, ceterum vero etiam in numero deorum superorum non desunt, quorum in natura, quae universa est oögavia, vis aliqua insit, quae ad inferos vel ad Seodo Sovlov pertineat. Sic non solum Mercurius(Egufg rνorονννε) propter animarum comitatum, Bacchus(Arvoos Zarpess), verum etiam Jupiter ipse, qui zar' ésoxiw Olympius dicitur, inter deos x Sovlovs referendi sunt(Welcker I. I. II, p. 441 443; p. 630; p. 486 488; Preller, 1. 1. I, p. 253; p. 329; I., p. 499; p. 660; I. p. 494; p. 656; H. D. Mueller, J. J. II. p. 45), ita ut in antiquissimis Graecorum fabulis confusio quaedam atque communicatio naturae et deorum superorum et inferorum haud qubie constiterit. Hanc speciem in fabula, de qua hoc loco agitur, Alcestis quoque prae se fert, quae quum Sol per se ipse in numero deorum superorum sit, quatenus vim ejus debilitatam annumque ad hiemem vergentem significat atque ad Orcum deducitur, infera(XSoνlo) habenda est.

Sed haud alienum a re fore arbitror nonnullas similes fabulas afferre, quo magis quum