— 11—
Interpretatio personarum, quae in fabulis ignotae sunt, saepe ab iis pendet, quarum jam cognita est natura. Jam quum Apollinem-Admetum solem aestivum, Herculem solem vernum significare probasse nobis videamur, si meminimus, veteres Graecos, ut homines Asi- atici, tria anni tempora numerare, dubium non est, quin Alcestis, quam adhuc silentio praeteriimus, ad solem hibernum referenda sit. Hae quidem tres solis species modo in unam coalescunt, modo ita inter se discedunt, ut unaquaeque per se existere statuatur. Quae quum ita sint, fabulae de qua quaeritur interpretatio haec est: Asperiore anni tempore appropinquante Apollini-Admeto moriendum est, sed ipse per se non moritur, nam sol, qui morti sese offert, est sol hibernus, cujus personam Alcestis suscipit. Qui quidem sol quum ad infimum eclipticae viae locum descendat, ad inferos descendere putatur, sed apud inferos non remanet, siquidem Hercules, qui est sol vernus, denuo emergit atque ascendit, quare eam reducere fingitur. Sic transitionem aestatis in hiemem reditumque veris sub personarum specie latere perspicuum est.
Quo magis hac fabula processum certis temporibus redeuntem significari probemus, locum hypothesis, quae Euripidis tragoediae praemittitur, in medium proferamus, ubi Apollo in gratiam Admeti veniam vicarii sistendi eo consilio petiisse dicitur, iy 1οον τςm☛⁴οσπμφρ IP i,, id quod non est, ut morte liberatus, vicario interposito, diutius etiam vivat, sed ut idem temporis spatium transigat, quod jam exegit, quo loco non potest quidquam clarius processum certo tempore redeuntem demonstrare. Servitii erαντοsƷ qui dicitur, quem ue,†ναν εένιαντd in aliis quoque fabulis invenimus, necesse non est ad certum annorum numerum, sed ad temporis spatium quod summatim nominatur referri.(H. D. Mueller, I. I. I. p. 183.) Atque nisi omnia me fallunt, apud Euripidem in ipsa tragoedia locus est, ex quo apparere videtur, poetam quae esset vera fabulae vis, mente divinasse. Pheres enim, Admeti pater, filio exprobrat(Alc. v. 699 sqgq.):
Gοꝙ⁵μ& sεᷣoevpes dsre ulh Savety ore,
ei Ti αροσανσσνααανριανοανν νααεασειιςι ε*)
vyai, undg gouν. „sapienter“, inquit,„viam invenisti, ne unquam moriaris, si uxori, quam suo quoque tem- pore habebis, persuadebis, ut pro te moriatur.“ Quibus verbis Pheres quidem opinionem praebet, ut de posterioribus Admeti uxoribus loquatur, ita ut dicat: Admetus rationem quam secutus nunquam morietur, invenit(reapse sol nunquam moritur), quotiescunque suam quoque tempore uxorem sistit(nam sol hibernus ejus locum suscipit).
Ac ne cui mirum videatur, in hac fabula solem, cujus personam Alcestis gerit, esse nomen muliebre, monendum est, eandem naturam divinam, quatenus inferior atque infirmior ejus vis insignitur, muliebre genus exhibere, id quod de luna soli opposita sic dici inter
omnes constat. Sed huc infra revertemur.
*) Haec est vera lectio a Klotzio quoque recepta, ex qua altera meigetas dy orta videtur, quia verba rhy del vpatæa difficultatem praebebant. 2*
„


