—-— 10—
Hyperboreos enim ad hiemem spectare constat(Welcker, I. I. II., p. 362), apud quos quum sagittam radios significantem condidisse dicatur, solis calorem hiemis tempore minui, re- deunte vere denuo crescere ideoque fulmina hieme cessare, vere parari indicatur, ut est apud Horatium(carm. I, 4, 7) veris adventum canentem: ——— dum graves Cyclopum Vulcanus ardens urit officinas, ubi Schol.:„Jam appropinquat tempus aestivum, eo enim imminente Vulcanus procudit ful- mina Jovi, quae in aestate mittat.“ Quae quum ita sint, caede Aesculapii atque Cyclo- pum processum in rerum natura significari nemo non intelligit.
Quo loco absoluto jam eo progressi esse nobis videmur, ut, qui tandem Sit Adme- tus, facile divinari possit. Js profecto Apollo ipse est, nec tam, qui universe Solem, quam qui invictum Solem aestivum significet, qui post tempestates ddνιανεον se declarat. Est enim, ut supra monuimus, veterum fabularum proprium, vires, artes virtutesque dei cujusquam ita quasi sui juris facere, ut ab ipso diremtae per se personae speciem gerant. Atque Apollinem-Admetum eandem esse naturam, e loco Pausaniae(III, 18, 9) facile colli- gitur, qui in throno Apollinis Amyclaei(Nitsch, I. I. I. p. 187) non Apollinem, sed Adme- tum leonem et aprum currui adjungere dicit. Quum autem Apollodorus atque Hyginus Apollinem hoc labore functos esse tradant, intelligi non posset, quomodo is qui opus illud artificiossimum fecit, pro eo Admetum substituisset, nisi in mente atque cogitatione eorum, qui cum antiquissimis deorum opinionibus majorem habebant familiaritatem, Apollo et Ad- metus in unam quasi naturam coaluissent. Jam vero quaerentibus nobis, quid sibi velit, quod Apolline pastoris munere apud Admetum fungente hujus greges augeri dicuntur, fer- tilitatem pratorum ea re significari apparet, siquidem res pecuaria imprimis solis beneficio crescit. Ac sane quidem si illi qui initio rerum in omni natura numina divina animadver- tere sibi videbantur, eos deos, qui eundem ordinem tenebant, matrimonii vel fratris et sororis imagine, qua conjuncti essent, eos autem, quorum alter ab altero penderet, ita menti proponere solebant, ut alter ab altero originem traheret: nihil profecto facilius magisque ra- tioni consentaneum videtur, quam vires divinas ab ipso deo sejunctas atque in certae rei usum collocatas servitii imagine declarari. Nec vero in hac Admeti tantum fabula Apollo servitium suscipit, idem apud Homerum cum Neptuno Laomedonti annuum servitium prae- stitisse narratur(JI. XXI, 436 sqq.), ut ejus greges pasceret et Trojae urbis moenia con- deret(Apoll. II, 5' 9). Num quis huic quoque fabulae, in qua nihil est de culpa traditum, draconem Pythicum obtrudet? Sed quid faciet Neptuno, cujus in servitium illud remedium prorsus non cadit? Hoc quoque loco vis quam sol in agriculturam exercet, quae est fun- damentum urbium condendarum, sub specie servitii cogitatur. Mittamus igitur in rebus naturalibus notiones morales culpae, poenae, expiationis, quas in tragoediis doceri legimus, quaeque posteriore demum actate in illas illatae sunt.(Cf. H. D. Mueller, Mythologie der griech. Staemme, II. p. 91.) 1 4
1


