Aufsatz 
De Admeto et Alcestide : mythologische Abhandlung / vom ... Ludwig Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

adjectivum taos componere volet, poterit id facere ille quidem, ita ut vis sit dei, qui sie- cando morbum et dolores lenit, sed opus non erit, siquidem ⸗ς etiam pro mera termina- tione haberi potest, id quod vel accentus ultimae syllabae videtur suadere.*)

Aesculapius igitur nihil aliud significat nisi vim salutarem, quae in aöre puro salu- brique inest, qualis opportuno anni tempore montibus circumfusus est, unde frigidi fontes defluunt(Preller, I, p. 231, p. 321.). Hujusmodi regionibus variae de ejus origine loco- que natali fabulae adhaerent, quae minime unius ejusdemque regionis propriae habendae sunt(Jacobi, Handwoerterbuch der gr. roem. Myth. s. v. I. p. 144 145). Quapropter mirum videri non potest, Aesculapii fabulam apud Pheraeos quoque receptam fuisse. Eorum enim oppidum, in planitie Pelasgica quum maxime inter meridiem atque orientem situm, prope Pelionem montem, ad quem humiliores Othryos saltus accedunt, a tergo montes habet, sed satis modicos, ita ut magna Thessaliae planities hoc loco aditum ad mare minus molestum sibi patefaciat. Medio in oppido erat Hyperaea, fons clarissimus, haud procul aberat Boe- beis lacus(Mannert, Geographie der Griech. u. Roemer, VII, p. 586). Sic omnia in hanc regionem cadunt, quae eam idoneam, qua natus sit Aesculapius, sedem faciant, in qua ejus mater Coronis et ipsa domicilium habuisse traditur.

Jam si hic, qui est aëris vis salutaris, a Jove occiditur, rem ad Jovem quippe deum tempestatum pertinere apparet. Js enim aöris salubritatem fervidiore aëre atque calore tollit, qui, priusquam conflictu nubium ardor expressus se emittat atque fulmina existant, praecedere solet. Quae quidem ubi exoriuntur, Cyclopes rem gerere putantur, haud dubie obscurae illae quae per coelum volvuntur(ævxlο) nubes tempestatum, quarum lux, quum longe alia atque aetheria et quasi ex inferis orta videretur, e Vulcani officina repetebatur. Cyclopes esse fulminum nubes, ex nominibus eorum elucet(B96urns, Tregdæns, Apyns; Prel- ler l. I. I. p. 40, p. 42; Pherecyd. 1. l.). Sed Solis radii victores prodeunt nubesque dissol- vunt, quod in fabulis ita declaratur, ut Apollo Cyclopes necasse dicatur. Cui interpretati- oni clarissimam lucem affert locus apud Eratosthenem,**) ubi Apollo sagittam, qua Cyclo- pes Jovi fulmina fabricatos propter caesum Aesculapium interfecerat, apud Hyperboreos occultasse, reportasse autem illam traditur gerd νπ εαάραοσ⁵sνενιεεο d ouν dεοos.

*) De verbo σmeαἀνʒ jam Panofka cogitavit, nixus loco Aeschyli(Prom. 480 481) AAAd Sadeων τia œrecxæeovro, et Aesculapium dozeNs esse vult, oppositum rο xexοετρ.(Cf. Kuhn, l. l. tom. VI, p. 401.) Sed hic à in doαes⁷ pro alpha privativo habet, id quod reliquis hujus adjectivi significationibus repugnat. 4

**) Cataster. s. v. Tdεoy. Tovro ro geXos œd rotardy, 5 aßν etuas ⸗Arr³λ◻ωνQᷣα, öre dn Tode Körlαmρμας τρ Ait ερανσννο 69 /αάσόσωάQ8 o drεέκ eενε d AOx⁵σπαν. Toe de rd Tmegogelois, ob nal blòdς ππστ˙εεινιο. Agfera 96reον ³mτeνnνεeν daι, öre roë 6ov urd d Zede dnthdoe al erauoaro Tig rapd*Ad Xoreεlας, rep! he Aeree Eöoertdns ey ru AXw²αꝓσιει, doxet d rre dναααυαχαόυωμιοεενμμαι h Ʒιστις ετd τ εανοσοο Ailnr τι ³(o, iy ömepneyeSng. Schwartz. I. I. p. 127 128.

5 2