— 18—
quoque deorum xSowto numero adjungunt. Ubicunque autem in fabulis ratio quaedam inter regiones superas atque inferas intercedere dicitur, ibi antiquissimarum de diis opi- nionum fundamenta subesse pro certo habendum est, quae Apollinem deum lucis eundem- que mortis esse volunt, id quod vel greges solares qui dicuntur haud obscure ostendunt (Gerhard, I. I. I.§. 310, 10, c.).
Similes rationes et opiniones, quales fabulae Pheraeae memoriae produnt, Jolcus praebet, quae interiore necessitudine inter se conjunctae sunt, siquidem ex hoc oppido Al- cestis originem traxit. Ac pater ejus Pelias est, cujus nomen alii ad vocabulum νε⁸ς (limus), alii ad verbum xekdο(m⁸s) ideoque ad caeruleum maris colorem referunt, quia Neptunus ejus pater putatur; sed Cretheus et ipse ejus pater perhibetur, mater autem uno consensu Tyro existimatur. Equidem Peliae nomen a verbo αλ, e*,Ouc, ducendum puto, ut sit sol vel annus qui ad finem vertitur, nam eum quoque numen XSGrον esse con- stat(Gerhard, I. l. II.§. 686, 3). Sic Aesonem, solem lucidum atque aestivum, vel e regno expellere, vel necare, vel ad caedem compellere dicitur(Apoll. I, 9, 27; Diod. IV, 50). De Aesonis numine solari vide apud Gerhardum(. 1. II, 8 673, 2, b, A²8„). Fabulae igitur vis eadem est quae in omnibus hujusmodi fabulis: Sol aestivus cedit soli hiberno. Neque reliquae fabulae, quae ad Aesonem et Peliam spectant, ab hac interpretatione abhorrent (Nitsch, 1. 1. s. v. Pelias; Ovid. Met. VII, 163 sqq.). Aeson, quum senio confectus contabe- scat, Medeae herbis regenerari traditur, quum Pelias, in quo ejus filiae idem regenerandi experimentum faciunt, moriatur, quae fabula nihil aliud sibi vult, nisi ut annum veterem atque debilitatum vere ineunte nova vi vitali resurgere doceat, quum contra annus exactus per se renasci non possit, sed(sub Peliae persona) intereat. Vernus autem sol hoe loco sub Jasonis persona latet, cujus nomen, sive, quae est recepta interpretatio, a verbo idνμιαι (sanare), sive a verbo ꝛw(exν*ν) ducitur, eandem vim ac notionem praebet, quum sit vel ver, aegrotantem quasi annum sanans, vel peregrinator, qui coelum perlustrat, quomodo Jo eam significat, quae nocturno tempore coelum percurrit(H. D. Mueller, 1. 1. II. p. 350 sqq.). Hic Jason eo tempore, quo terra limo obducta est, alterum calceum amittere dicitur; verno tempore navi illa lucida quae est Argo(a /1⁷, albus, candidus) expeditionem, quae inde nomen traxit, suscipit(Gerh. I. I. II.§. 686, 3. c.).
Quae quum ita sint, quoniam non solum haec fabula, et quae cum ea cohaerent, sed multae aliae ad solem et numina lucis pertinent, facile intelligitur, quomodo Macrobius (Satur. I, 23) in eam opinionem inductus sit, ut fere omnes deos soles esse existimare videatur.


