— 7—
et qui ibi libri laudantur; Max. Mueller, Essays. tom. II, Beitraege zur vergleichenden My- thologie u. Ethologie, Leipzig 1869, p. 141.) Ac de nomine quidem Apollinis quoniam ab iis qui linguas indogermanicas inter se compararunt nihil adhuc quod omnibus probetur, ut ait M. Muellerus(I. I. p. 141), inventum est, liceat mihi meam qualemcunque ea de re sententiam in medium proferre, quae quamquam arctioribus graecae linguae finibus circum- scribitur, certe nihil quo sibi ipsa contradicat videtur habere. Atque antiquissima nominis forma est AnelXo»(Preller I, p. 152 not., p. 189), in qua à praefixum est, ut in-Arx (rAεο); we**³αᷣ autem, praeter quod verbum xeεαο exstat et Latinorum pello(Doederlein, lat. Syn. u. Etym. VI, p. 261) idem est quod αeναο, quae est durior forma verbi 84⁴ν⁴ α0i/Etym. M. 649, 50), praeter quod Geαν exstat, unde Gelαos ducitur, et Ge⁴*⁵να(Doederlein, hom. Gloss. I. p. 203; Etym. M. p. 195, 9; 20; 613, 3). His variis formis ejusdem stirpis in nomine Apollinis non so- lum notio dei explicatur qui luminis radios emittit atque vibrat, sed etiam ejus qui se vertit(vertitur) et circumagitur. Pariter Cretensium nomen Agexlοςo et Spartanorum Bela(Thes. Stephan. s. v. Hesych. s. v.) eo referri possunt.(Cf. Bal)*)
Concesso autem Apollinis numine solari in hac quaestione ita progrediamur, ut a cognitis fabulae personis orsi ignotas explicemus. Jam vero omnium personarum quae in hac fabula sunt notissimam esse Herculis constat. Quamvis enim diversi sint inter se quibus hoc nomen datur heroes, tamen eam notionem communem habent, quae ad solis significationem redeat(Preller, II, p. 103 sqq). Quae vis eo majore jure Herculi tribuitur, si usitatam perceptamque illam cognitionem sequimur, qua gentes orientem versus sitae, maxime Phoenices, eum ad deum so- larem verni temporis referre solebant. Sic habemus solem illum invictum, qui hieme exacta quot- annis eclipticam viam ascendit, quo quidem nomen ejus Adamanus pertinet(Creuzer, Symbol. II, p. 209, 210). Quam vero vim Phoenicum opiniones ad Graecorum res divinas habuerint, quum ex opportuno Cretae insulae situ, quae quasi ad Phoenicum cultus deorum ad Graecos traducendos media interposita videtur, tum ex multis fabulis, imprimis Thesei, apparet.(Preller II, p. 77 sqd. Gerhard, I,§. 53.). Cum hac Herculis significatione consentiunt, et quae apud Kuhnium legimus,**) et quae Max. Muellerus(Essays. I. p. 210— 211, II, p. 79) de eo docuit.
*) Rejecta vetustiore sententia, quae Apollinis nomen a verbo e³αανικνε⁴ ducit, recen- tiores a verbo amαe ducere malunt, ut sit Apollo deus averruncus, ¼οekezuxος, qui omnia mala atque adversa avertit. Sed etsi Hesychius et Etym. M.(120, 52) hoc verbum habent, tamen verbum potius a nomine, quam nomen a verbo ductum dixerim, nam in prin- cipali deorum significatione non qui deus non sit aut quid prohibeat, sed qui sit quidque efficiat, quaerendum est. Averruncandi vis tum demum orta est, quum Dorum opiniones apud Graecos superiores factae sunt. Vetustissimae significationes semper a rerum natura repetendae sunt.
*)„Der griechische Hrxi ist von uns gedeutet worden, als„Heldenruhm habend“, oder als„Ruhm habend, glänzend wie die Sonne.“ Kuhn, Zeitschrift für vergleichende Sprachforschung, Bd. I, p. 156.—„Hgârle Fes, indogerm. Vasräkravas würde hier- nach heissen Stieres-, Tages-, Frühlings-Herrlichkeit habend.“ Kuhn, I. 1. Bd. X, p. 366.— Tauri autem imago imprimis apud Cretenses ad solem spectabat.


