Aufsatz 
De Admeto et Alcestide : mythologische Abhandlung / vom ... Ludwig Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

unde depromta erat, sejuncta pro re suo tempore vere facta haberetur. Quae antea quasi vagà incertaque fluctuabat opinio, ea jam historiae atque narrationis induit speciem. Quo factum est, ut, si exemplo uti nobis liceat, olim certamen inter deum nubium atque draconem fulminum fuisse putaretur, quae narratio plus minusve exornata ita ad posteritatem delata est, ut vel certis locis regionibusque adscriberetur. Sic qui antea iidem fuerant dii, diversi esse, quaeque artes atque virtutes vel cognomina deorum fuerant, per se dii esse atque deorum personas gerere coe- perunt. Reliquum erat, ut similes in rerum natura eventus comparando ita inter se conferren- tur, ut, certa causarum, quarum altera ab altera penderet, ratio inter eos constitueretur, quo facto, universa fabularum comprehensio atque complexio omnibus numeris ac partibus ab- soluta pro deorum heroumque historia haberi est coepta. Tantum enim abest, ut heroes ab initio fuerint viri illi immensis corporum viribus, quae humanum modum excederent, praediti, quales in carminibus epicis nobis occurrunt, ut in numero numinum divinorum habendi sint, quae, ex antiquissimis hominum de diis opinionibus repetenda et certis locis regioni- busque atque gentibus adscripta, deorum Olympicorum fama percrebescente*) divina ma- jestate quasi exuta, ad inferiorem ordinem illorum hominum venerunt, qui aut beneſiciis de genere humano bene meruisse, aut regum stirpes condidisse putabantur. Ceterum de fabularum conformationis aetatibus, quae res ad hanc quoque quaestionem pertinet, confe- raturSchwartz, der Ursprung der Mythologie. Dargelegt an griechischer und deutscher Sage. Berlin 1860;*imprimis quod praemissum est libri caput:Vom heidnischen Volks- glauben in seiner Anlehnung an die Natur, p. 1 25. Cf. Landsteiner, Reste des Heiden- glaubens in Sagen und Gebräuchen des niederösterreichischen Volkes. Krems 1869, p. 3 7, quique Kuhnii, Manhardtii, aliorum libri ibi laudantur.

Quum ex iis quae de fabularum compositione monuimus appareat, contemplatione solis ejusque motuum omniumque rerum, quae in coelo fiunt, non solum mentem antiquissi- morum hominum, sed etiam multo magis facultatem animo fingendi magnopere commotam fuisse, sequitur, ut vicissim in fabulis recte explicandis non solum cogitandi, verum etiam fingendi vi utendum sit, quarum utraque per se egens altera alterius auxilium videtur flagitare.

Hac quam in fabulis interpretandis sequimur ratione exposita, inde ordiamur, ut Apollinem principio numen solare esse statuamus, quae significatio jam majorem quam antea auctoritatem sibi videtur comparasse, qui deus etsi apud Homerum ab Helio separatur, tamen etiam apud hunc poetam non desunt vestigia, quae ad vim ejus solarem spectent, id quod epitheta εαντνoXos, Lzοντοε,&xdeε νο, satis testantur.(Cf. Welcker, griech. Goetter- lehre I., p. 457; Preller I., p. 151, p. 181; Hermann, gottesdienstliche Alterth.§. 5, 4, Fre- senius de Apollinis numine solari, Marburg. 1840; Gerhard, griech. Mythol. I.§. 308, n. 2.

*) Obros(HGεο˙d l ˙ο) de eict oi ousouꝓres Seo*ovtn EXANOR* m τοσι SeoOν τις ⁸πασυννυμυιας dGννπαεςα. x.. Herod. II, 53.