Aufsatz 
De Admeto et Alcestide : mythologische Abhandlung / vom ... Ludwig Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

nis errorem ideo videtur inductus esse, quod in Apolline nullam nisi lucendi atque expiandi naturam inesse persuasum habebat, quam quum tanta pertinacia teneret, ut solare ejus numen eum prorsus fugeret, secus fieri non potuit, quin ad fabulae significationem, quae aeternis legibus culpae et poenae atque expiationis continetur, deveniret. Ac sane quidem constat, in rebus Dorum, qui omnia ad morum severitatem atque disciplinam referre solebant, dei notionem atque naturam, a Muellero tanta doctrina defensam, plurimum valuisse.

His rebus praemissis, priusquam, quid ipsi de fabulae hujus vi atque notione sentia- mus, explicemus, siquidem singula quaeque ab universa ratione pendent, quo loco omnino in fabulis Graecorum interpretandis collocati atque constituti simus, breviter exponere a re non abhorrebit.

Fabulas, nationibus originis indogermanicae quae dicitur communes, principio in rerum naturae contemplatione positas esse quaestionibus illorum virorum, qui non solum graecam linguam atque latinam, sed omnes hujus generis linguas inter se compararunt, adeo comprobatum est, ut plura de ea re disserere opus non sit. Docent enim illi, qui carminum Indicorum studio insignem operam dederunt, omnibus nationibus, quae hujus sunt originis, easdem deorum opiniones insitas atque innatas esse easque ab antiquissimis temporibus, quibus eodem omnes necessitudinis vinculo continebantur, esse repetendas. Atque initio quidem ea, quae in coelo fieri videbant, animos illorum hominum, quibus intima cum rerum natura familiaritas intercedebat, dici non potest quantopere attenderint, ita ut fulminibus, tonitribus, tempestatibus, turbinibus, imbribus, arcu coelesti quaeque sunt similia, vehemen- tissime commoverentur. Postea autem illi, qui primum demum quasi humanitatis curriculum ingressi erant, eo processerunt, ut, quum ea quoque, qnae et quotidie et quotannis in natura, imprimis in coelo fieri videbant, contemplatione complecterentur, corpora coelestia, solem, lunam, stellas eorumque et diurnos et anniversarios motus, quaeque ratio quum inter solem et lunam tum inter hos et terram intercederet, observatione comprehenderent. Sic intelli- gitur, fundamenta fabularum, quandoquidem eaedem semper rerum perceptiones atque opi- niones repetitae redeunt, esse simplicissima. Sed prima illa fabularum conformationis aetas et quasi infantia non in eo acquievit, ut corpora coelestia quaeque in coelo fiunt contem- plaretur, sed ea animis esse praedita suaque vita frui existimabat. Quid, quod nubes, quibus tonitrua exprimuntur, animatas atque in certamine inter se congressas homines putabant? Secuta est altera fabularum aetas, quae ita erat comparata, ut, quae antea vi vitali in- structa cogitabantur, jam certas vel hominum vel bestiarum formas induerent, quemadmo- dum, ut exemplo utamur, qui miles esset, in nubibus tonantibus certamen gigantum cum tubarum sonitu animadvertere, contra qui pastor, vaccarum mugitum audire sibi videbatur.

Sed exacto illo fabularum conformationis cursu, qui in certis vel hominum vel besti- arum formis, quae ostentis coelestibus tribuebantur, cernitur, secuta est tertia aetas, quae erat ejusmodi, ut, quae mente ac cogitatione recepta esset rerum opinio, ea ab ipsis rebus,

1