Aufsatz 
De Admeto et Alcestide : mythologische Abhandlung / vom ... Ludwig Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

vir doctissimus fabulamPheraeam cum Delphis arctissimis vinculis cohaerere jubet, ita ut sententia ejus sit:Apollo, deus lucis, propter caedem Pythonis commissam piaculari legi obnoxius exilio atque servitio sceleris poenas luit, ut amissam lucis integritatem, siqui- dem est Poißog, drννs, recipiat. Pheris deum servitium perpessum esse docet, propterea quod ibi sedes deorum inferorum( νεεοοειααιαν Seν), imprimis Dianae Pheraeae sive He- cates esse perhibebatur, quae Alcestidis cubiculum serpentibus implevisse dicebatur. Admetum perpetuum Plutonis(A¹N) cognomen esse monet ejusque matrem Clymenen(Periclymenen) Proserpinam quandam(IIeòασνκρννν) facit, ita ut Alcestis ex inferis excitataad cultum deorum inferorum spectare videatur. Haec est summa sententiae, quam Muellerus in fabula inesse vult, quaeque a Prellero recepta est(Gr. Mythol. I. p. 179, p. 228 edit. III. II. p. 213).

Jam vero ut ad Muelleri sententiam refellendam accedamus, primum illud quod Apollinem propter caesum Pythonem ad servitium redactum esse vult, a solo opinionis ejus arbitrio pendet neque ullo veterum scriptorum testimonio confirmatur, immo vero tan- tum abest, ut caedes Cyclopum pro re fortuita vel a fabulae argumento aliena habenda sit, ut omnibus locis illud scelus in causa esse putetur, cur Apollo poenas luat, id quod cogi- tationi atque opinioni Graecorumadeo inhaerebat, ut etiam in Euripidis tragoediam trans- iret(Alcest. v. 6) atque, ubi Cyclopes non ipsi nominantur, certe eorum filii substituerentur, quo magis mirum videtur, quod Prellerus(I, p. 179), quum Muellerum secutus Pythonis caedem causam poenae esse existimet, uno loco necem Cyclopum hoc nomine afferri dicit. Sequitur illud quod Muellerus Aesculapium atque fabulas quae cum hoc cohaerent ad alias regiones pertinere statuit, cui quidem sententiae Prellerus ipse adversatur(II. p. 213), quum Apollinem amore Coronidis incensum atque Aesculapium Pheris natum in omnium ore fuisse affirmet. Ac profecto, dummodo, quae in Aesculapio ejusque fabulis naturae vis sit, recte perspiciamus, notionem atque efficacitatem hujus dei non tam arctis vinculis circum- scriptam esse apparet, quam Pherecydes, qui Aesculapium Delphis mortuos in vitam revo- casse tradit, videtur existimare. Reputantibus nobis, quanta fuerit oraculi Delphici aucto- ritas atque amplitudo, mirum videri non potest, oraculi demum celebritate factum esse, ut, ubi Apollinem patrem präesentem colebant, ibi et ipsum filium Aesculapium efficacem fuisse traderent. Itaque quum res ita comparata sit, ut, quae de Apollinis servitio quaeque de deo Delphico traduntur, nullo modo inter se cohaereant, totam Muelleri interpretationem concidere necesse est. Age vero, quid illud sibi vult, quod Admeto, quem Muellerus Plu- tonem() esse jubet, moriendum est, ejus autem uxor, quae sic in Proserpinae(K6n, IIegοεννςσ) locum abit, has partes suscipit illa quidem, sed a Proserpina in lucem remit- titur? Quae de vicaria Alcestidis morte, de leone atque apro currui adjungendis traduntur, ea non pro orationis ornamentis habenda sunt, quae quasi extrinsecus petita in fabula inter- pretanda, id quod Muellerus fecit, omitti aut negligi possint, sed tanta necessitate cum ipsa fabula cohaerent, ut ab ea diyelli atque dissolvi nequeant. Sed vir doctissimus in opinio-