— 3—
quaesivisse. Ac primum quidem Palaephatus(de incredib. c. 41) historiae viam ingressus rem ita interpretatur, ut fabulam ad simplicem narrationem redigat,*) Plutarchus autem(Amat. 18) naturam atque rationem in explicando secutus Herculem artis medicinae peritissimum fuisse ab eoque Alcestin, exitiabili morbo correptam, sanatam esse dicit. Similem rationem Boettigerus amplexus totam fabulam allegoriam esse vult atque singula ita interpretatur, ut leonem et aprum currui adjunctos ad insignem sponsi sponsaeque fortitudinem, serpen- tium glomus ad nuptias inseparabiles, denique vicariam Alcestidis mortem ad morbum Ad- meti referat, quo Alcestis et ipsa correpta diem obit supremum; sed ejus mors nihil est nisi species mortis, et Hercules, quem Boettigerus quoque medicum facit, eam in vitam re- vocat(cf. Neuer Teutscher Merkur, 1792, St. 2, p. 113— 130,„Alceste mehr Wahrheit als Fabel“.) Herrmannus denique(Mythol. d. Griechen, II, p. 275— 278) omnia ad fastos re- ferre studet et Admetum fastorum Graecorum observantissimum fuisse vult, qui omnibus diis praeter Dianam die suo nuptiali sacra ferens et initium et exitum anni celebraret. Cf. Nitsch, mythol. Woerterbuch, I, p. 127. Sed hae omnes hujus fabulae explicationes, quum sint nimis fictae atque coactae, adeo difficultatibus laborant, ut eas refellere opus non sit, praesertim quum universa fabularum Graecarum interpretationis condicio nostra aetate ea sit, ut, explosa eorum ratione, qui omnes fabulas aut narrationes aut allegorias esse volunt, non sit verendum, ne quis hodie in falsas illas opiniones rejiciatur.
Missis igitur his explicationibus reliquum est, ut diligentius in eam interpretationem inquiramus, quam C. O. Muellerus(Dor. I. p. 320 sqq., Prolegg. p. 300 sqq.) in medium protulit. Ac primum illud quod Jupiter Aesculapium, Apollo Cyclopes necasse dicuntur, a fabula ipsa alienum esse censet, siquidem Aesculapium ejusque fabulas ad alias regiones pertinere atque in Apollinis fabulas illatas esse docet(Dor. I, p. 283). His rebus a fabula sejunctis Muellerus eo procedit, ut servitium dei ab occiso Pythone repetat, quod quum pro vero exploratoque habeat, ad sacra piacularia devenit, quae Delphis nono quoque anno in memoriam caesi Pythonis atque piaculi ab Apolline hoc nomine suscepti ita celebraban- tur, ut puer quidam certamen dei cum Pythone repraesentaret suique expiandi causa sacram viam ingressus Tempe se conferret, ubi scelere purgaretur. Jam vero Muellerus sacram viam vel per ipsas Pheras tulisse vel Pheras certe praeterisse atque Pheris fortasse eam peregrinationis partem obtigisse suspicatur, quae Apollinis servitium imitando redderet. Sic
*) Palaephati sententiae summa haec est: Pelia a filiabus occiso, Alcestis, sceleris expers, quum Acastus, Peliae filius, sorores persequeretur, ad Admetum consobrinum con- fugit. Admetus autem, quum Acastus ejus urbem oppugnaret, vivus in ejus manus incidit. Tum vero Alcestis rata, sua causa Admetum ad mortem duci, Se ipsa sua sponte Acasto obtulit, qua retenta Admetus ab Acasto dimissus est. Postea vero Hercules, Diomedis equos prae se agens, eo delatus et cum Acasto congressus eam servitute liberat. Quae narratio quam misere conficta sit, nemo est qui non videat.
8


