— 2—
qui Jovi fulmina parabant, vel, ut alii volunt, Cyclopum flliis interfectis occisi Aesculapii poenas a Jove repetiit(Apoll. III, 10, 4; Eurip. Alcest. v. 5; Pherecyd. apud Sturz, p. 82 edit. alter.). Cujus caedis ut poenas solveret, Apollo apud mortalem hominem, Admetum, regem Pherarum, quae erat Thessaliae urbs, per totum annum atque integrum, qui annus apud Clement. Alex. Strom. I, p. 323 dicitur εeνέας eυαντς, servi munere fungi a Jove coactus est, (Apoll. I, 9, 15.) Nec vero desunt posterioris aetatis poetae, qui Apollinem amore Admeti com- motum sua sponte ei servi officia praestitisse tradunt, ut est apud Callimachum(Hymn. in Apoll. v. 49), apud Ovidium(Her. V, 151), Tibullum(II, 3, 11). Quo tempore Apollo Jovis jussu in servitium traditus est, accidit, ut Admetus Alcestin, virginem pulchritudine insignem, conju- gem peteret, sed quum Pelias, Jolci rex, ut procorum turbam amoveret, filiam ea tantum con- dicione in matrimonium se daturum esse affirmasset, ut procus leonem atque aprum currui ad- jungeret, quumque Admetus id per se efficere se posse desperasset, Apollo dominum in petenda uxore mirum in modum adjuvit, siquidem quod ille facere debuit, pro eo suscepit bestiisque cur- rui adjunctis conjugem ei conciliavit(Apoll. I, 9, 14; Hygin. F. 51). At Alcestis in nuptiis pa- randis Dianae atque Parcis(raν Moipa⁴ς) sacra offerre oblita cubiculum nuptiale serpen- tibus convolutis repletum invenit, quo portento quum vehementer esset perterrita, idem Apollo interpretem sese interposuit effecitque, ut gregum, quos Admetus habebat, fecun- ditas mirifice augeretur(Apoll. III, 10, 4; Hygin. F. 50 et 51*)). Accedit, quod Apollo, quum Admetus in intimam dei amicitiam pervenisset, a Parcis veniam petiit, ut, quum moriendi necessitas Admeto admota esset, ipse morte liberaretur, si quis alius, sive pater, sive mater, sive uxor pro eo ad inferos descendere auderet(Aeschyl. Eumen. v. 723 ed. Teubner). Jam vero exacto vitae spatio quum neque pater neque mater moriendi vice fungi voluissent, Alcestis, omnium conjugum fidissima, in mariti locum succedere animum induxit atque ad inferos descendit; Proserpina autem, spreta vicaria fide, Alcestin rejecit rejectamque ad superos remisit(Hygin. F. 251). Alii Herculem certamine cum Plutone (A¹dp) inito Alcestin inferis ereptam in lucem reduxisse volunt(Apoll. I, 9, 15; II, 6, 2). Homerus quoque Admetum ejusque uxorem Alcestin(II. II, 713— 715), quam divam mulierem esse praedicat, commemorat, eorumque filius Eumelus equos ab Apolline ipso in regione Pheraea pastos regit(II. II, 763— 766), ceterum, hujus fabulae mentionem non facit. Quum Alestis propter animi pietatem jam antiquis temporibus summis celebraretur laudibus, ita ut Aelianus eam in numerum clarissimarum mulierum retulerit(V. H. XIV, 45), mirum videri non potest, etiam veteres, quid tandem fabula sibi vellet, diligentius
*) Ad hunc locum Muncker ex Fulgentii Mythol. I. addit:„Admetus Apollinem atque Herculem petiit, qui ei ad currum leonem et aprum junxerunt,“ itemque Hercules quoque, id quod ad fabulam interpretandam videtur conferre, apud Clement. Alex. Strom. I. l. ita appellatur, ut in servitio Admeti fuisse perhibeatur.


