Aufsatz 
De Admeto et Alcestide : mythologische Abhandlung / vom ... Ludwig Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De Admeto et Alcestide.

Reputanti mihi mecum ac quaerenti, quid potissimum hac scribendi occasione oblata tra- ctandum sumerem, haud alienum videbatur, quae olim de Admeti et Alcestidis fabula inter- pretatus essem(Jahrb. f. Phil. 1856. p. 240), qua in interpretatione identidem cum animi quadam delectatione versatus sum, eadem novis studiis amplificata gravioribusque causis confirmata in medium proferre, id quod eo majore jure facere posse mihi videbar, quod illius interpretationis a Prellero mentionem factam esse cognoveram*). Cf. Pauly, Real- Encycl. I, p. 661. G

Omnium enim fabularum, quas Apollodorus Atheniensis in bibliotheca memoriae prodidit, nulla fere est praestantior quam illa, quae de Admeto et Alcestide est tradita, quae quum dulce- dine quadam atque suavitate rerum narratarum aliis excellit, tum illecebris occultae sen- tentiae atque notionis indagandae adeo animos legentium delectat, ut vix ulla reperiatur, quae nos majore vi ad se alliciat. Ac quoniam nobis proposuimus, ut, quae sit fabulae hujus venustissimae vis, explicemus, optimum factu videtur, quae singula non solum apud Apollodorum, verum etiam apud alios scriptores diversis locis afferuntur, ca hoc loco, quo facilius sub conspectum cadant, conferre atque collocare universa.

Aesculapius, Apollinis filius, quum mira qua florebat medendi arte mortuos ab inferis revocaret, ita ut, ne Plutonis regnum incolis nudatum vacuefieret(Diod. IV, 71), periculum esset, a Jove fulmine ictus periit; Apollo autem, filii mortem aegerrime ferens, Cyclopibus,

*) In libri qui inscribiturGriechische Mythologie editione altera, quae tamen mihi prae- sto non est. Ceterum haec commentatio, in qua locos hujus libri primam editionem secutus laudaveram, jam scripta erat, quum tertiae editionis pars prior emissa est, quapropter hu- jus quoque paginas addidi.