Aufsatz 
De comparationibus Homericis dissertatio grammatica / Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

VI. 506, XV. 263, V. 860, XIV. 148, II. 471, XVI. 641, VII, 208, XIII. 298; XXII. 317, XI. 62; II. 455, XVII. 737, XX. 490. Has vero comparationum formas summa ve- tustate esse arbitror, non solum quod reliquae epicae formulae ex antiquissimis temporibus repetendae sunt, verum etiam, quod ex re ipsa consequi videtur, poetas, quo antiquiores erant quoque magis primi in condendis carminibus versabantur, eo majore necessitate im- pulsos fuisse, ut hoc expresso atque illustri genere dicendi uterentur suasque res compara- tionibus in clariore luce ponerent. Quod quidem contraria prorsus via atque nostrae aetatis poetae consecuti sunt, qui, ubi comparationes rebus immiscent, id arte atque consilio fa- ciunt, illi contra vetustissimi, quum narrationis suae praestantia rerumque magnitudine ipsi commoverentur, ad res sensus moventes sese convertebant, ut rei excellentiam audien- tibus planam facerent. Nondum enim ars ad illa carmina accesserat, sed in ipsa Graeco- rum natione, quae canentem poetam canendo prosequebatur, vigebant florebantque. Sic vero in promtu erat militum catervas cum apum examinibus, splendorem armorum cum igni, fortitudinem heroum cum leonibus comparare, et quae similia huc pertinent. Has igitur comparationum formas antiquissimas esse quum persuasum haheamus, dubium non est, quin, ubi poeta ad futurum tempus eas spectare vult, conjunctivo, non futuro utatur, si- quidem conjunctivus illa linguae actate latissime patuit, futuri autem usus arctioribus

etiamtum finibus continebatur.

Quae quum ita sint, tribus rationibus, quibus universis, ni fallor, aliquid ponderis tribuetur, probasse mihi videor, futurum abesse a comparatione. Jam reliquum est, ut, quum in conjunctivo futuri temporis notatio insit, eam, quomodo in comparatione intelli- genda sit, explicemus. Ac primum hujus generis exempla cum illis, quae aoristo inferun- tur, id commune habent, ut aliquid non generatim, ut praesens indicativi, sed singulare factum, quod tamen pro pluribus sumitur, describant. Differunt vero eo, quod aoristus audientes aliquid, quod jam praeterito tempore factum est, conjunctivus autem aliquid, quod nescio quo futuri temporis momento fiet vel fieri potest, respicere jubet. Ut igitur in formulis, quales sunt: aε̈᷑κ‿αινα⁸ vy uer, ISMαe⁸ασοι, ,νπ̈νιι εεων εtα(Odyss. II. 25), dA* ⅜φꝓεᷣε, s ꝓιν& Ta, eiνμιε πα ναeg(II. II. 139), inest adhortationis vis, qua audientes ad ea, quae proxime sequuntur, animum advertere jubentur, sic in compara-

tionibus conjunctivis poeta quodammodo audientibus praecipit, ut, quod in comparatione