Aufsatz 
De comparationibus Homericis dissertatio grammatica / Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

Altera vero causa, cur futurum a comparationibus abhorrere putem, ex vi et notione futuri indicativi repetenda est, quam paullo ante exposuimus. Futurum indicativi usur- patur de facto, quod proprie est singulare, non de tali facto singulari, duod pro pluribus sumitur generatimque intelligitur; huc accedit, quod vere futurum esse, non tantum fieri posse cogitatur, unde consequitur, ut, quod jam monuimus, ad certos futuri temporis fines cobrceatur, quae tamen omnia momenta absunt a comparatione. Consideremus locum Odyss. V. 368, ubi futurum legunt: ς ν νεος εανeςα οαον ενμινα τναε, sicut ventus pa- leam disperget, nonne hoc absonum atque alienum est? Num hoc de singulari facto, quod semel fit, desumtum est? Num de certa futuri temporis parte? Num denique ita narratur, ut revera fieri necesse sit? At video, hoc futurum quod esse volunt gnomicum nominari atque locum II. XV. 381 384 aflerri, ubi Naegelsbachius(ad II. II. 475) ²uετα. Büiceras futurum esse censet, siquidem conjunctivus 0συαμαο apud Homerum non reperiatur. Itaque vertit: quemadmodum aliquando maris undan navis marginem superscandet. Haec vero sententia ad vaticinationem potius accedit quam ut comparationum naturae accommo- data videatur, atque si locum haberet, flagitaret, ut apodosis quoque futuro indicativi decla- raretur. Quare licet conjunctivus Gioowc alibi apud Homerum non inveniatur, tamen nostrum αeτοεεσνεεαα conjunctivum esse malo, ad similitudinem aliorum exemplorum con- formatum, quam comparationi sensum subjicere, qui ei minime convenit.

Tertia vero ratio est historica, quae ex origine et conformatione carminum Homeri- corum repetitur. Quamcunque enim sententiam de carminum origine amplectimur, nemo profecto nostra aetate est, qui ea statim initio ex unius poetae ingenio ita fluxisse credat, qualia nunc nobis proposita sunt. Fuit enim aetas, qua Graecia quasi referta erat in- numera epicorum carminum multitudine, quae ex fabulis Troicis hausta erant. Ut vero in his carminibus, quorum aliud alio antiquius erat, certae epici generis formulae consti- tutae stabilitaeque erant, quibus poeta in recitando adjuvabatur, sic consentaneum est col- ligere, comparationum quoque multas exstitisse materias atque formas, quas poeta ita pa- ratas invenit, ut, quotiescunque narrationem suam similibus illustrare volebat, ex. larga rerum copia idoneam deligeret et vel nulla vel levi mutatione carmini interponeret. Quo factum est, ut eadem comparatio'similisve saepius adhibeatur, quod aptissime sic explica-

mus, ut magnam similium copiam antiquissima illa aetate viguisse existimemus. Cf. II.

6