20
potius aliqua comparatione illustrandum esse, quam ut ipsum aliam rem illustret. Quem ut refellat Bergerus, inde repetit, ut aoristos frequenter de iis, quae fieri consueverint, praesentia de iis, quae etiamnum fieri soleant, dici statuat. Deinde pergit:„Quae autem sic diversis praeteriti temporis partibus evenire consuevisse, et quolibet etiamnum tem- pore evenire solere dicuntur: quid certius sperare possumus, quam ea rursus eventura esse in simili causa rerumque conditione, ita ut inter illud, solitum esse vel solere aliquid fieri et hoc, eventurum esse aliquid, nihil intersit, quam quod eventurum esse aliquid ex eo, quod fieri quid soleat, probabili ratiocinalione concludimus. Quare perinde est, utrum Homerus in ejusmodi rebus aoristum praesentis, an praeteriti, an denique futuri adhibeat.“
Non possum quin ingenne fatear, me Hermanni rationibus, quas ad rejiciendum in- dicativum futuri attulit, non moveri, ut eum modum in comparationibus asperner; immo vero Bergero assentirer, nisi alias rationes haberem, quae me ad repudiandum indicativum futuri compellerent. Nam quod Hermannus comparationes negat apte sumi ab eo, quod fu- turum est, quoniam id, quale sit, nondum noverimus, id nihil ad litem dijudicandam facere videtur. Neque enim agitur de eo, quod omnino nondum fait aut est, sed de eo, quod sae- penumero factum est et fit, quodque etiam postea eodem modo eveniet. Quamobrem id quod in comparationibus futurum esse dicitur, tantum abest ut non noverimus, ut usu rerum docti cognitum compertumque habeamus.
Quae quum ita sint, aliis causis probare studebo, cur futurum rejiciam. Primum vero quaerendum videtur, num necessitas quaedam fuerit, cur poeta, quum indicativo prae- sentis, aoristi, conjanctivo uteretur, etiam ad futurum adhibendum confugeret. Minime vero. Primum enim praesenti, cujus naturam supra explanavimus, ut eo omnia tria tem- pora comprebendi diceremns, uti poterat, quo etiam futurum tempus respicitur. Nam si dicit(Il. II. 87) füτe Srεα elol εμεέιόσαον, i. e., sicut apum examina volant atque etiam volabunt. Tum vero etiam conjunctivo locus est ad futurum designandum. Quapropter non intelligo, cur futuro opus sit, At jam video, huic rationi non multum tribui, quo- niam ex eo, quod quid necessarium non est, non certo certius sequitur, id omnino non
esse. Sed valere aliquid etiam hanc rationem existimo, si cum iis, quae proxime sequen-
tur, conjungatur.


