Aufsatz 
De comparationibus Homericis dissertatio grammatica / Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

formis futuri notio inest, quare prorsus a sermone Homerico abhorrere mihi videtur, si quis in conjunctivis cum aty semper de sententia condicionali cogitare velit. Cf. Naegels- bach. ad II. I. 32, contra Baeumlin. p. 204 sdd.

Sed redeundum in viam est. Inter conjunciivum atque futurum necessitudinem quandam intercedere, ita ut omnia, quae conjunctivo declarantur, ad futurum tempus, quo revera fiant, refenda sint, id nunc omnium consensu adeo comprobatum est, ut vix quis- quam ea de re dubitationem moveat. Nihilominus autem interest inter indicativum futuri et conjunctivum. Hic enim aliquam rem faturo tempore nescio quando eventuram esse dicit, nec tamen illud futurum tempus aecuratius circumscribit. Indicativo autem futuri tum plerumque utimur, quum quid ita eventurum esse statuimus, ut universum futuri tem- poris spatinm ad arctiores fines redigamus, qui fines quam arcte lateve constituti sint, ex sententiarum nexu quaque in re apparet. Ut quum cui dico: Te conveniam, de certa futuri temporis parte cogitatur, qua id faciam, atque universa rerum, de quibus agitur, ratio planum facit, utrum id quod alterum conveniam, proxima hora, an futuro die, mense, fiat. At si cujus rei illustrandae causa comparatione utor eamque conjunctivo ad futurum tempus refero, non id mihi volo, ut alter certo quodam die, mense, anno, illud eventurum esse existimet, sed id tantum propositum est, ut omnino aliquid futuro tempore eventurum esse putet, qua in re cogitari etiam licet, id vel nunquam faturum esse.

Jam vero, quid inter indicativum faturi et conjunctivum discriminis sit, tenere, id summi momenti est, primum ut comparationum, quae conjunctivo deelaratae sunt, ra- tionem recte intelligamus, deinde vero ut quaestionem de futuro indicativi compara- tionibus inserviente dijudicemus. Ouoniam enim formae inveniuntur, quarum vocalis cor- repta est, ut etiam pro futuris haberi posse videantur, difficilis oritur quaestio, num om- nino futuri indicativus aptus sit, qui ad comparationes adhibeatur. Qua in re in diversas partes grammaticos abire videmus, quum alii, quos inter Rnehnerus(gr. gr.§. 446, 2. §. 829, 4), Naegelsbach.(l. L excurs. IX.), Bergerus(I. J. p. 10.) indicativum futuri tueantur, alii, quos inter Hermannus(de legg. II. p. 41), Spitzuerus ad II. X. 183, parum idoneum ad compara- tiones esse judicent. Hermannus enim, quum declarandae rei inserviant comparationes, consenta- neum esse dicit, potius cum eo, quod sit vel fuerit, comparandum aliquid esse, quia hoc quale sit,

noverimus, quam cum eo quod futurum sit, id enim quoniam nondum cognoverimus, ipsum