18
tenuit aut praesens aut conjunctivus. Utriusque rationis vestigia posteris temporibus lingua retinuit, siquidem etiam postea praesentia eνι, 86Oεεααά,„εονμάαα, n, ε⁵ο, ε96 futuri signi- ficationem praebent(Baeumlin. I. I. p. 37 sq.), et conjunctivus imprimis apud Homerum futuri vim habet, quae quidem ex hoc potissimum poeta cognosci potest. Et sane illa aetate praesentis et conjunctivi formae plane suffecisse videntur ad notionem futuri de- clarandam, quum probabile sit, illos in sententia simplice atque a nulla pendente, ut fu- turum indicarent, praesente, sed in sententiis, quae ab aliis penderent, vel in protasi enun- ciationis condicionalis vel temporalis, conjunctivo futuri loco usos esse. Sic facies erat motetg, sed quum(si) facies, öre(ei) oug, ο⁵ανσς Antiquissimam vero Graecorum linguam futuro indicativi caruisse, id ipsis formis probari videtur. Apparet enim, futurum indicativi Act. et Medii ex conjunctivo aoristi Act. et Medii ortum esse, qua in re nihil aliud mutandum erat, nisi ut vocales conjunctivi corriperentur, id quod jam in ipso con- junctivo frequenter factum erat. Ad hos conjunctivos saepissime adjicitur particula 2ν (dy), cujus vis ea est, ut actionem verbi pro vero poni jubeat(Baeumlin. J. I. p. 83), quaeque cum conjunctivo conjuncta efficit, ut aliquid jam in eo esse ut vere fiat cogitetur (1. 1. p. 85.). Sic apparet, particulam aæty cum cunjunctivo copulatam transitum quendam facere atque viam quasi ad indicativum futuri munire.
Nam secus fieri non poterat, quin, quum linguae indoles magis adolesceret majores- que semper progressus faceret, indicativi futuri formam excudi necesse esset. Quemadmo- qum enim aliquid narratur, ut vere sit vel fuerit, sic consentaneum est, aliquid ita nar- rari posse, ut vere futurum sit. Quamobrem apud Homerum verum indicativum futuri jam expressum habemus, ita tamen, ut priores atque antiquiores futuri declarandi formae non- dum abolitae videantur. Invenimus enim nudum conjunctivum(II. I. 262), tum vero conjunctivum cum particula ν(Il. I. 205. 324. III. 417), futurum indicativi, quin etiam indicativum futuri cum particula axy(II. I. 175. IV. 176). Est enim particulae zey similis quodammodo ratio atque copulae râ pronominibus relativis adjectae. Sicut xε relativo additur, ut vis relativa quae antiquitus non fuit efficiatur: sic ze conjunctivo additur, ut ejus vis ad indicativum futuri nondum expressum propius accedat, quae particula etiam- tum remanebat, quum indicativus futuri jam conformatus erat, pari modo quo x vocula
etiam veris relativis adstricta permansit. Quae quum ita sint, in omnihus quas recensuimus


