17
videtur Hermannus(de legg. diss. II, pag. 49 Opp. vol. II.), qui de vitiosa hujus loci interpunctione loquitur.
Quod in comparationibus hujus generis poetam singulare exemplum respicere diximus, id natura locorum, quos jam afferemus, probatur. Pleraque enim exempla ejusmodi sunt, ut ea in ipsius poetae contemplatione consistere facile intelligamus, praesertim quum illis temporibus animus hominum, qui in rerum natura vitam degerent, ad res, qua extra se fieri videbant, magis esset propensus. Hae vero comparationes non universam rei alicujus naturam, quae ei perpetuo adhaeret, illustrant, sed singulas res fortuitas atque singularem efficacitatem significant. Conferantur loci his: IV. 275, V. 770, V. 902, VIII. 306, XII. 156, XVI. 482, XXII. 139(XIII. 62), IV. 75, XIII. 492, XX. 403, XXIII. 845, III. 10, VII. 63. Haec fere omnia exempla ex iis, quae usu rerum docti fieri videmus, de- sumta sunt, ita ut ea identidem repeti atque iterari nihil sit quod disertis verbis monea- mus. Remotioris generis exempla haec sunt: III. 23, V. 554, XI. 113, XI. 548(XV. 271), XVI. 352, XVI. 487, XVI. 823, III. 33, XI. 558. G
IV.
De comparationibus conjunctivo expositis.
Quum multa, quae ad usum modorum temporumque pertinent, difficilia sint, tum magnis difficultatibus obstricta ea quaestio est, quae ad usum conjunctivi in comparationi- bus spectat. Huc accedit, quod multis locis lectionis integritas adeo est ambigua, ut, quid vere a poeta dictum sit, interdum vix ad liquidum perduci possit, multaque in conjectura posita esse videantur.
Ut apud antiquissimos Germanos duo tantum tempora, praesens et praeteritum, in- venimus, sic antiquissima illa Graecorum lingua, quae Homericis carminibus aetate longe
antecessit, futuro indicativi videtur caruisse. Ubi vero futuro utendum erat, ejus locum
5


