Aufsatz 
De comparationibus Homericis dissertatio grammatica / Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

quum ita sint, quoniam eadem ejusdem generis res eundem semper habet eventum, infinita rerum multitudine efficitur quaedam universitas, quae frequentationis atque consuetudinis vim sibi adjunctam habet. Neque tamen hanc rerum summam aoristus significat, sed ejus vis ea est, ut ex infinita exemplorum ejusdem generis copia singulare quodcunque vere factum sumat proferatque. Quoniam vero ii sumus, qui Attici sermonis leges etiam apud Homerum jam commonstratas esse censeamus, hoc quoque loco fontem ejus aoristi usus repertum esse arbitramur, cujus plurima postea exempla eduntur, quemque aoristum sen- tentiosum sive gnomicum grammatici vocarunt; ut si Demosthenes Olynth. II(1)§. 9. dicit: ĩ πυπ Fπφασ αα ⁵mνρεν πτατςσα dππανο Ave³roes να dενννey, non id semel, sed pluries fieri existimat. Cf. II. I 218; IV. 49. 320.

Omnium igitur comparationum, quae aoristo inferuntur, indoles ea est, ut poeta unum aliquod factum, quod vel ipse vidit vel fando audivit, respiciat atque audientium quoque animos huc intendat, quapropter in protasi comparationum hujus generis sententia intelligenda est: Quemadmodum vidi, audivi, comperi, v. c. hominem, serpente conspecto, refugisse, idque, quod affert, exemplum, universitati generis quasi fundamenti loco subjectum est.

Sed priusquam ad singula, quae huc pertinent, exempla progrediamur, praecipiendum videtur, apud Homerum, quamquam discrimen inter aoristum atque imperfectum longe plu- rimis locis fulcitur, tamen vestigia exstare, ex quibus sequitur, antiquitus usum utriusque temporis quodammodo unum fuisse. Quo factum est, ut nonnulla imperfecta vim aoristi teneant. Huc referimus locos hos: II. V. 860, riοαν(XIV. 148), XI. 548.(XV, 271) &oœσσνοννο, ubi Aristarchus legit éoeiavro, XII. 156. rlrτον, XEVI. 352. erε.εαων XVI. 487. èrepye. Plura videbis apud Naegelsbachium I. I. p. 249 sq., a quo tamen in eo dis- sentio, quod imperfectum non ad diuturnum quendam atque ſpraeterito tempore permanen- tem effectum(p. 251) refero, sed, id quod Baeumlinius fecit, ad promiscuum, quem com- memoravi, antiquissimae linguae usum redigendum esse arbitror(Cf. Baeumlinii judicium de libro Naegelsbachii: Zeitschrift für Alterthumswissensch. 1851. Heft IV. Nr. 45. p. 354). Quae quum ita sint, cavendum est, ne Bergerum(I. I. p. 9) secuti corrigendum putemus, quem miror locum II. XII. 156. ita explicare velle, ut vecßades dt ad superiora retrahat et

expleat, r S Tegu˙deα dευπινανον Tpaee, s ι⁴-de«. At hujus viae tentandae ansam dedisse