Aufsatz 
De comparationibus Homericis dissertatio grammatica / Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

G Obrog œτ τπεέα εφαeρν οτροσο œl αε iv, 6rτν%, drd Lirnp Eydrn Jy, u rers Terv- ꝑεαιμεες τσσα πτεα παμενενεορμειν αἀ‿, 16 dendeε d eμκάν oiονεασοεεεν eερᷣναeν νν, altero loco Odyss. XX. 66 79: G d bre IIaανεασρορ επωυμός ⁴eνσαλοντο Sdeαι α. r. A. v. 79. GJ E4i dioευνιασ 0 αε‿νμμαασιιαό S⁴υμμαμινριι ειφvĩõVÉK*.

Hlis locis aoristum eadem signißcatione positum esse, qua sexcenties inveniatur: quis est qui neget? Agitur enim de re, quãâe praeterito tempore vere facta est, quapropter neque de latiore temporis spatio, quo res confecta est, neque de frequentationis vel con- suetudinis vi quaeri potest.

Nihilominus nemo infitias ibit, aoristo in exemplis longe plurimis frequentationis atque consuetudinis notionem adjunctam esse, quapropter quaestio oritur, quomodo factum sit, ut aoristus, qui principio singulare tantum factum praeteritum declarat, iterationis vim sibi adscisceret. Audiamus vero, quae Hermannus(I. I. p. 42) ea de re docet. Is enim monet, usurpari aoristum etiam de iis, quae non revera sint, sed aliquando evenire intel- ligantur. Proprium enim esse orationis poeticae, ut certa pro incertis commemoret, quae- que vel possint fieri vel soleant, tamquam vere facta referre. Esse autem illam rationem duplicem, nam aut ea, quae soleant fieri complecti, aut de re esse, quae aliquando fiat. Tantum vero abest, ut aoristum de rebus, quae non revera sint, sed aliquando evenire in- telligantur, aut de rebus incertis usurpari eredam, ut omnibus exemplis, quae aoristo de- signantur, certam aliquam rem subjectam esse censeam. Quod vero aoristus ea quae solent fieri indicat, ejus rei causam non tam in temporis forma, quam in natura earum senten- tiarum, in quibus frequentationis vis conspicua est, sitam esse arbitror. Nam si qua res ita comparata est, ut hoc vel illud inde consequatur, consentanenm est, tum quoque, quum illa identidem accidat, idem inde consecuturum esse. Sie si quis(II. III. 33 37) ser- pente conspecto, terrore commotus de via desistat fugiatque, in rei natura positum est, ut etiam, quicunque postea serpentem subito conspieiant, eodem metu afficiantur. At ne opus quidem est, singulare aliquod factum, de quo agitur, saepius usu venisse, nam pro-

ſecto satis est, id semel vere accidisse ejusque repetitionem cogitari certe posse. Quae