Aufsatz 
De comparationibus Homericis dissertatio grammatica / Stacke
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

Alter vero locus jam satis a Naegelsbachio(I. 1. p. 8) explicatus est, a quo quam- quam in praepositione dνακ‿†ε interpretanda(quod quidem ab hoc loco alienum est) dissentio, tamen ei assentior, quod perfecto 8esnzcg eam significationem tribuit, ut sit stare: Qui te collocasti, ita ut nunc stes. Saepenumero enim fit, ut perfectum, mutata propria significatione, novam praesentis induat.

Alia exempla ex Homericis carminibus, a Bergero allata non magis idonea sunt, quae vim iterationis in perfecto positam esse probent. Nam sunt aut perfecta secundae formae, ut II. XVI. 384. dr*d Li‿αααα πμκα 2./◻υυσ 8689 8S[SO lαꝶι dνπμιέ⁶, quae ejus rei, quam verbum declarat, statum diuturnum indicant(XX. 165), aut participia (XXII. 26. IV. 432.), quae actionem verbi participio designatam ad tempus, quod verbum finitum praebet, pertinere atque permanere monent. Nullo autem modo haec exempla ita

constituta sunt, ut certa inde lex vel regula de perfecto iterationi inservienti duci possit.

III.

De usu indicativi aoristi in comparationibus.

Quomodo temporis notionem universe sub imagine lineae menti proponere nobis licet, sic illud quoque tempus, quod praeteritum nominamus, ad partem hujus lineae referre possumus, quae tamen pars et ipsa innumeras singulas particulas continet. Jam vero quum aliquam rem ita praeterito tempore factam esse dicimus, ut nullam omnino habeamus ra- tionem, in quascunque particulas vel momenta praeteriti temporis incidisse cogitetur, graece aoristo utimur. Hinc sequitur, primum ut inter rem aoristo declaratam atque alias res praeterito enunciatas nulla intercedat necessitudo, deinde, ut nullius prorsus momenti sit, utrum factum aoristo pronunciatum diutius permanserit an citissime praeterierit.

Atque in Homericis quoque comparationibus aoristo nullam aliam vim proprie tri-

pui, ex ipsis exemplis clarissime apparet. Primo enim loco ponimus II. II. 326 329: