9
Atque hic temporis usus in comparationibus Homericis saepenumero invenitur, ubi indicativus modus cum praesenti tempore conjungitur. Et sane quidem Baeumlinius in libro, quo modos Graecae linguae accuratissime pervestigavit(p. 33) dicit, indicativum ubi ponatur, non pendere a rebus, quales sensibus apparent, sed voluntate atque arbitrio loquentis contineri, ita ut quid quis ipse de rebus senserit, omnino nullius momenti ad indicativum ponendum sit. Quamquam vero id, quod rectissime monitum est, nobis quo- que vindicamus, tamen hoc certe tenendum est, esse etiam in ipsa rerum externarum spe- cie, quae sub oculos hominis cadit, aliquid, quod ad modum in comparatione eligendum faciat. Plurima enim apud Homerum exempla invenimus, quae indicativum exhibent, non solum quod in voluntate poetae positum erat, ut eo modo uteretur, sed quia rerum natura eum vehementer commovit, ut quae vere sunt et existunt, etiam ad rem veritatemque de- clararet. Nec tamen infitior, locos exstare, ubi et indicativum et conjunctivum ferre pos- simus. Cf. II. XII. 278, ubi pro rirovot alii malunt αππαισα.
Videamus autem, ex quibus rerum generibus eae comparationes desumtae sint, quae apud Homerum indicativum praesentis ita praebent, ut certam secutus normam poeta vi- deatur. Ac primum quidem ex vita atque consuetudine deorum hominumyve, e natura ani- malium, deinde a corporibus coelestibus atque ab iis depromtae sunt, quae in rerum na- tura fieri solent. Huc accedit genus talium comparationum, quae a rebus manu factis pe- titae sunt.
Omnium vero exemplorum luculentissima sunt, quae vitam atque naturam animalium depingunt, in quibus poeta semper indicativo utitur, ut veram solidamque imaginem nobis ante oculos ponat, praesenti autem, eo, quem jam exposuimus, usu, quo omnia singulorum temporum spatia una comprehenduntur. Inest igitur in his comparationibus convenientia quaedam inter rem repraesentatam atque formam, qua repraesentatur.
Quum poeta aves vel apes describit, in quarum natura est, ut non singulatim, sed acervatim vel totis examinibus volent, indicativum ponit, ut rem pariter atque sensibus nostris vere se offert, ostendat. Praesens vero tempus efficit, ut non solum certo aliquo tempore, sed omnibus temporibus id fieri dicatur. Sic II. II. 87. fürs ESyed s1Gον εεέιμσ 9⁶ά ‿αυκαάμα. XVII. 755. Ggre Taρον νεςο d'ρν᷑α—bᷣ⁸*εμοναινν. XXI. 12. d 38' drd pinũs xds dαννdes nepeSoyra. II. 459. 69' 6pSGν werenvy Spea ond, Tnv d
3


