tudinis, iterationis, frequentationis notio semper conjuncta est. Quae quum ita sint, quaeritur, quibus formis et qua ratione poeta id assequatur, ut, quum singulare tantum factum in medium proferre videatur, tamen omnibus exemplis infiitae illius universitatis notio inhaereat. Qua in re tres potissimum verbi formas in examen vocandas esse perspicuum est, quae sunt indicativus praesentis, aoristi, conjunctivus vel aoristi vel praesentis. Huc accedunt paucissima exempla optativo declarata. Quoniam vero huic dissertationi propositum est, ut usum temporum et modorum in comparationibus diligentius investigemus, rem op- time ita instituere nobis videmur, ut illa exempla omittamus, in quibus primum compa- randi membrum non tota enunciatione accurate exponitur, sed formis, quales sunt ναᷣνι *⁴½, 80Q⁶ςα, similibus, involvitur. Qua parte absoluta, reliquum erit, ut de enunciationi- bus, quae comparandi membro adjunctae sunt, paucis disputemus. Ac primum agamus de comparationibus quae indicativum praesentis exhibent. De quibus priusquam dicamus, pau- ca, quae ad praesentis temporis rationem pertinent, praecipienda videntur.
Praesentis temporis vim atque notionem accuratius inquirentibus apparebit, de prae- senti tempore proprie quaestionem esse non posse, siquidem id, quod praesentis nomine appellamus tempus, ita tantum cogitatur, ut de certo aliquo temporis spatio inter nos con- venerit, cui praesentis nomen tribnamus. Etenim si rem ad vivum resecamus, nihil nisi momentum praesentis locum tenere potest, quod tamen, quum finis terminusve certi temporis spatii sit, per se ipsum omni tempore caret, pari modo atque in geometricis re- bus punctum quod vocatur, per se prorsus nihil est, sed cogitatione tantum continetur, quatenus lineae est terminus. Sedhad hanc praesentis significationem altera accedit, quam, si ex rebus geometricis similitudinem repetere licet, non cum puncto geometrico, sed cum universa linea conferre consentaneum est. Saepe enim fit, ut rem proferamus, quae non eo tantum, quo loquimur, tempore, aut praeterito aut futuro usu veniat, sed quae ita com- parata sit, ut cuĩicunque temporis spatio adscribatur. Nam quum dico: Aves volant, hoc praesens longe aliud est atque quum dico: Scribo epistolam. Hoc enim, de quo jam agi- mus, praesens, non pars vel particula lineae est, sed totam lineam, i. e. omnia temporis spatia comprehendit, ita ut singulis temporis discriminibus quasi sublatis, perpetuam con-
tinuitatem complectatur, cui tum demum finis imponetur, quum omnes res humanae exstin-
guentur.


