—
non is est, qui jam ad Atticae orationis virilitatem certasque leges ascenderit, sed qui superioris aetatis indolem atque habitum conservaverit. Huc prae ceteris eam verborum constructionem refero, quam, quoniam sententiae non ea ratione inter se junguntur, quam cogitandi leges postulant, sed altera ad alteram nonnisi adjungitur leviterque cum ea copu- latur, rectissime paratacticam constructionem nominamus, cujus generis apud Homerum sexcenta exstant vestigia. Hujus autem dicendi rationis proprium est, formas, quae postea relativis atque articulis inserviunt, vi demonstrativa usurpare, quare pronomina 6 π ½ et s à demonstrativa esse statuendum est. Atque si quis meminerit, quo sensu etiam apud Platonem in colloquiis formula ⁵ 6ε, à à, inseratur, vel ex his reliquiis anti- quissimum pronominis usum colliget.
Nec tamen in eo constitit sermo Homeri. Etenim apud eum jam relativi pro- nominis vis in lucem prodiit, ita ut quum pristina demonstrativi, tum posterior relativi significatio appareat, cui tamen sexcenties particulam xze adjectam invenimus, qua pronomen quasi ad se sustentandum utitur.
Jam vero adverbium ab hoc pronomine ductum nihil aliud nisi ς esse potest, quod, quoniam òsg et relativi et demontrativi locum tenuit, et ad protasin et ad apodosin indicandam adhibitum est, quare latine, sicut, qucmadmodum, atque etiam sic sig- nificat. Est igitur per se et una eademque vocula, pariter atque d⁊eε et rt(v. Passow. s. V. örè, extr.). At quaerit quispiam, quomodo factum sit, ut, quum proprie òs prono- men demonstrativum sit, non relativum, tamen particula, ubi protasin infert, accentu careat, ubi apodosin indicat, accentu praedita sit. Sed in ipsa pronunciatione humana po- situm est, ut ubi protasin recitamus, particulam ς levissimo tantum ac paene nullo ac- centu insigniamus, contra illud dο, quod apodosin incipit, majore vocis contentione effe- ramus, quia hac particula ad ipsam, de qua agitur, rem, longiore fortasse digressione obli- vioni datam, revertimur. Hoc certe omni dubitationi supersedet, particulas ε, Ggre esse relativas, pariter atque 5-, olos, quae et ipsa pronomina comparationibus inserviunt.
Similis ratio est vocabuli e,(cujus locum semel tenet ebre, II. III. 10) quod Buttmanuus(lexilog. II, p. 228) pro ³ ebre, id est ς öre, positum docet, Thierschius(gr. gr.§. 325, 3) id quod sicut esse vult. Cujus particulae origo quamvis obscura sit, tamen
relativam esse patet, quod vel ex adjecto re conjici licet.


