I.
De particulis comparativis.
Drficulae, quae apud Homerum inferendis comparationibus inserviunt, sunt, ore, uντe, 0l09, 3Gοοα, ex quibus coς saepissime cum particula temporali öre conjungitur. Neminem autem fugere potest, sς particulam, omnium usitatissimam, nihil aliud esse nisi adverbium ductum a pronomine öς †. Sicut vero lingua Germanica ab origine eo pro- nomine caruit, quod efficit, ut duarum enunciationum altera ad alteram referatur, sic Graecam quoque linguam non statim ab antiquissima aetate pronomen relativum excudisse constat. Quamquam enim illa ex aetate, quae Homericis carminibus praecessit, nihil nobis relictum est, ex quo antiquissimae linguae structuram atque indolem perscrutari possimus, tamen ex ipsis Homericis carminibus, qualis principio enunciationum forma atque copulatio fuerit, luce clarius apparet. In his enim carminibus ejusmodi reliquiae ad nostram me- moriam pervenerunt, ut, quum excultum corroboratumque Attici sermonis usum quam maxime commonstratum habeamus, tum antiquissimae linguae vestigia persequi nobis liceat. Quemadmodum enim papilio, quum ex nympha, quae antea eum occuluit, sese explicare coepit, non statim emergit atque in lucem evolat, sed nymphae involucris aliquamdiu implicatus est, ita tamen, ut recens animal facile cognoscatur: sic Homericus quoque sermo
2


