Aufsatz 
Disputatio grammatica de Infinitivo historico, accusativo cum infinitivo et conjunctionibus ut et quod; quam scripsit Fr. Spiess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

ceperinnis. Accurate et subtiliter ea de re egit Fulda I. l. pag. 11, cui ab omni parte accedere non dubitamus 2²8).

Secundum Herlingii observationes Gothica lingua participium praetulisse videtur: Gasahu mannan sitandan, ſah Menſchen ſitzenden. Apud nos, quia casuum suffixis caremus, inſinitivus post verba sentiendi adhibetur.

III. De conjunctionibus ut et quocl post verba sentiendi adhibitis.

Ubi animus noster non modo rem objectam intuetur, sed qua ratione inter se cohaereant et copulatae sint partes elocutionis considerat, alia di- cendi forma opus est. Conjunctionibus utimur ut, quae antea tamquam imago animo obversabantur nunc ita ad nos referamus, ut in altera pronunciati parte causae, in altera effectus notionem inesse significemus. Graeca lingua et pariter germanica hanc dicendi formam adeo excoluerunt, ut cogitatis verba se applicare videantur sicuti vestis quaedam corpori sese applicans omnes artuum flexus perlucere sinit. Latina lingua minus mobilem sese praebet, quippe quae Romanorum cogitandi sentiendique rationem exprimat, atque dicendi illo genere, quod dicunt objectivum, praecipue utatur. Alterum illud, quod reflexivum dixerim genus, non pari modo excoluit; quamobrem 0. Muellerus linguam graecam Ʒιᷣνατον, latinam cogitationis toqam esse dicit.

28) Haec sunt, quae ibi leguntur: Man kann das Subject der wahrgenommenen Thaͤtigkeit als zunaͤchſt wahrgenommen betrachten und die Thötigkeit ſelbſt als Attribut da⸗ mit verbinden. Dies iſt im Lat. und Engliſchen der Fall: vidi eum venientem; I see hinc coming. Die grammatiſche Verbindung zwiſchen Subject und Praͤdicat iſt hier genau bezeichnet, die Thaͤtigkeit ſelbſt aber wird nicht als unmittelbar wahr⸗ genommen, wodurch der Ausdruck an Lebhaftigkeit verliert. Zweitens kann man die Thaͤtigkeit als mit dem Subjecte zugleich wahrgenommen betrachten, dieß iſt im Deutſchen und Franzoͤſiſchen der Fall: Ich höre die Frau ſingen, je les entends chanter. cf. Kuehner Gr. der gr. Sprache.§. 653.: Das Particip ſtellt die Thaͤtig⸗ keit als durch einen ſchon vorausgegangenen Akt des Denkens mit ſeinem Subſtantiv ver⸗ bunden, während der Infinitiv die Thaͤtigkeit als ein Object bezeichnet, welches entweder als das Ziel, oder als das Product des regierenden Verbalbegriffs erſcheint.