Aufsatz 
Disputatio grammatica de Infinitivo historico, accusativo cum infinitivo et conjunctionibus ut et quod; quam scripsit Fr. Spiess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1*

Utuntur autem et Latini altera illa forma; inveniuntur enim haud rari loci, quibus scriptores omissa accusalivi cum inſinitivo structura, conjunctio- nes ut et quod adhibent, pari fere ratione, qua Graeci conjunctionem. Germani particulamdaß abhibemus.

Jam vero priusquam referamus, quid recentiores grammatici Seyffertus. Haasius, Stallbaumius alii de hoc usu censeant, redeundum esse videtur ad illum fontem grammaticae latinae ad J. G. Vossium, qui in libro, quem de constructione scripsit cap. XX haec dicit:Etsi vero nonnullis ²⁰) haec(per

uod enunciata) Latinis auribus non convenire videantur, sic tamen interdum loquuntur optimi scriptores. Affert ex Plaut. Asin. I, 1, 3: ego scio jam, quod filius amet meus; ex Cic. ad Allic. X, 4, 11: affirmabat eum scripsisse, quod me cuperes ad urbem venire; e Senec. XIX, 10 cum commendare coeperat et ostendere, quod pondus esset supervacuum. Capite LXII addit duos locos alterum ex Hor. ep. II, 2: quod quanto plura parasti Tanto plura cupis, nulline faterier audes? alterum ex Martialis carminibus XI, 65: hoc scio, quod scribit puella mihi. Plura reperiuntur apud Phaedrum V, 9, 2. Liv. III, 52. ³⁰) scituros, quod in concordiam res redigi nequeant; Sueton. Tit. 8: Recordatus quondam super coenam, quod nihil praestitisset.

Locos, quibus ut pro accusativo cum inf. usurpatur collegit Seyffertus ³¹), e quibus hi saltem huc pertinent: Cic. pro Rosc. 41: non est verisimile, ut Chrysogonus literas adamarit. Nep. Hann. 1. Si verum est, ut populus Ram. omnes gemtes virtute superarit; Justin. V, 3, 3. sperans ut dux belli

2⁰) cf. prae aliis Sanctii Minerva. III, 14: Quod particula, prima linguam Latinam

post Ciceronis aureum saeculum ausa est deturpare. Haec Aristotelis dialecticam

et utramque philosophiam pessime dilaceravit: haec in Latinas versiones ita im- petum fecit, ut peritissimos alioqui viros in summum barbariae barathrum detruserit. Quo magis irascor Erasmo Roterodamo saepius enim reperio dico quod; aut dixi vobis, quod ego sum.

3³⁰) cf. Drakenborch ad h. I.

31) Seyffert lat. Sprachlehre§. 2865.