Aufsatz 
Disputatio grammatica de Infinitivo historico, accusativo cum infinitivo et conjunctionibus ut et quod; quam scripsit Fr. Spiess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

Ad Parlicipium cum verbis videndi vel audiendi conjunctum transea- mus. Gernhardius(opusc: pag. 9) de hoc participii usu haec: si homo ipse in conditione aliquamdiu versans videndo vel audiendo animadverti aut fingi dicitur, pro inſinitivo solet accusativo adjungi participium, quo arctior ali- quamdiu permanenlis vel ileratae conditionis cum eo, cujus illa est, sig- niſicatur conjunctio. Ipsa vero alicujus rei conditio sensu menteve percepta per accusativum cum infinitivo ab eo, cui tribuitur, magis quam per partici- pium accusalivo additum distinguitur. Errasse videtur V. D. eo, quod par- ticipio permanentem vel iteratam conditionem signiſicari putat. Exemplo, quod attulit in istum errorem adductus est; laudavit enim: Cic. de fin II, 28: Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, sibi con- dimentum esse famem, potionis sitim. Hoc quidem loco haec iteratae con- ditionis vis in participio inesse videtur, re vera non inest, sed in praesentis forma audio, cui Cicero verbi iterativi notionem inesse vult. Si vir D. accu- ratius inspexisset locos, quos Ramshornius in Gr.§. 171, II, A collegit, huic explicandi modo locum non esse intellexisset. Ex magna copia unum af- feram. Caesar b. c. II, 43 scribit: Milites dicebant, cum legionibus instare Varum, jamque se pulverem venientem cernere. Ubi iteratae vel perma- nentis actionis notionem reperias?

Similiter in errorem incidisse contendam G. E. Weberum, qui(lat. Uebungsſchule pag. 301) dicit: Ruht der Nachdruck auf dem Object, inwiefern es ſich in einer beſtimmten Lage beſindet oder etwas vornimmt, ſo ſteht das Particip; ſoll blos angeführt werden, was für eine Handlung geſchehen iſt, gleichviel wer ſie begangen, der Infinitiv. Discrimen, quod interest inter participium et infinitivum minus subtiliter, quam facere solet, explicasse vi- detur V. D. Quum enim dicimus: video Caesarem venire, actio veniendi pariter ad Caesarem refertur, ac quum dicimus: Caesarem venientem video. Propius accessisse videtur Herlingius(II, 75) qui hoc discriminis statuit: participium adhiberi, ubi conditio attributiva sit atque res quaedam vere existere dicatur, infinitivum, ubi conditio objectiva sit, quam sola mente con-

3