Aufsatz 
Disputatio grammatica de Infinitivo historico, accusativo cum infinitivo et conjunctionibus ut et quod; quam scripsit Fr. Spiess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

multis rebus a Latinorum usu differunt. Apud illes primitiva structura erat Nominativus vel Dativus cum iniinitivo, deinde transeunt ad accusativum cum inf. Graecorum cogitandi ratio subjectiva, Latinorum objectiva est, unde di- cendi usus fere contrario modo se explicasse videtur; ab accusativo cum inf. progrediuntur ad illam Graecorum structuram. Conferas doctissimam explicationem Bernhardii pag. 366 sqq. et diligenter conscriptam disputatio- nem Eichhofii pag. 22 et 29. Hoc tantum addiderimus illam constructio- nem, quem Graecismum dicunt Joh. Gerh. Vossius(de construct. 20), Sanctii Miner. III, 7, Kruegerus I. I. III, 350, Nominativum scilicet cum inſinitivo post verba desiderii, vel vocandi vel opinandi, usitatum aeque ac passivam verborum dicendi structuram e. c. fortissimus esse diceris, non solam esse imitationem. Eadem est ratio ad subjectum referendi ea, quae ex Latinorum cogitandi ratione ad objectum pertinere soleant; cupio me esse clementem idem significat, quod cupio esse clemens; in illa elocutione: me clementem esse objectum est verbi desiderativi, clemens esse refertur ad subjectum. OQuando apud Graecos objectiva contemplandi ratio adhiberi coepta sit, Bern- hardius ostendit pag. 367; jam in Homero reperies Accusativum II. XX, 36: μμι τ ‿m μενμσωνέπμεν pari modi Latini ex objectiva dicendi ratione transcunt ad subjectivam. Apud Horatium legimus Od. III, 27, uxor invicti esse nescis. Epist. I, 7, 22: Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus; Ovid. Metam. XIII, 141. Retulit Ajax, esse Jovis pronepos. Locos collegit Kruegerus fasc. III, pag. 350. Ea quae ejusdem notionis sunt, ad eandem personam pertinent, ita conjun- guntur, ut quasi in unum coalescant. Latini hoc subjectivum dicendi genus adhibent, ut locis, quibus pro Accus. cum inf. Dativus reperitur e c. licet mili esse olioso pervenisse videantur eo, unde Graeci profecti sunt. Apud Terntium Heaut. II, legimus: Nam expedit bonas esse vobis, apud Cic. pro Balbo 12: Civi Romano licet esse Gaditanum; apud Horat. Sat. I, 19: atque licet esse beatis, et I, II, 51 muniſico esse licet. cf. Gernhard. opusc. p. 11. Jam vero quamquam summas tantummodo hujus constructionis attigimus atque multa, quae explicationem requirant, superesse sentimus, subsisten- dum et in iis quae protulimus acquiescendum nobis est.