Aufsatz 
Disputatio grammatica de Infinitivo historico, accusativo cum infinitivo et conjunctionibus ut et quod; quam scripsit Fr. Spiess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

dentur, accusativum cum inf. nusquam tam absolutum quasi atque abruptum inveniri. Me militem esse, regem esse vix reperies nisi addito verbo e. c. constat ete. Vel in locis, quae Gernhardius affert ex Cicerone:] aliud est iracundum esse, aliud iratum. et Verrin. V, 66, 170. Facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare, haec constructio ita cohaeret cum verbo ut nullo modo dirimere ab eo atque diremta con- templari possimus. Accusativus cum inf. omnibus his locis objectum est verbi sive judicandi, sive cogitandi. Hoc Ciceronis loco aliud est idem est quod aliud existimant.

Jam vero quomodo factum est, ut in structura infinitivi historici in verbo non tantum sit svsgyecæg, ut accusativum subjecti requirat? Infinitivus scilicet historicus non est objectum contemplationis vel cogitationis; nulla est inter eum, qui narrat et narrata relatio.

Ab illis dissentit Weissenbornius et si rem accuratius inspexeris, quem supra laudavimus Hermannus, qui I. I. p. 146 haec: in illa constructione res ea, quae accusativo casu exprimitur, semper aliquod accidens i. e. condi- tionem aliquam notat, ut bonum esse, consulem esse. Atque hic Accusativus neque ex infinitivo pendet, quod ex his ipsis exemplis patet, in quibus ver- bum esse, nullum casum regens additum est, neque pendet aliunde. Hinc licet intelligere, casum accusativum propter ea ad hanc loquutionem adhiberi, quia hic solus ex reliquis casibus facit, ut res eo casu expressa tamquam accidens cogitetur.

Aliam viam ingressi sunt Beckerus et Herlingius; ille in libro, qui Organismus linguae germanicae inscribitur, pag. 385 accusativum cum infi- nitivo cum eo usu cohaerere dicit, ex quo verba factitiva duos requirant accusativos: Einen reich machen, du machſt mich lachen ich hörte ihn ſagen ich ſehe ihn tragen. Verum enim vero discrimen est inter verba factitiva atque ea, quae sensibus nos aliquid percipere significant. Latinae linguae, quae frequentissime accusativum cum inf adhibere solet, Beckerus rationem non habuisse videtur, latini enim scriptores verba faciendi, efficiendi omnino non conjungunt cum accus. c. infinitivo. Oui hujus structurae originem quaerunt, a verbis sentiendi, declarandique incipiant necesse est. In eundem