Aufsatz 
Disputatio grammatica de Infinitivo historico, accusativo cum infinitivo et conjunctionibus ut et quod; quam scripsit Fr. Spiess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

qua demum praedicata significatio perſicitur, ut regem esse, militem esse, pro quo regere, militare dicis, huic verbo praeter copulam regis sive mi- litis praedicatum inest, in quo simul incertum suhjectum cogitatur, ut integra sit enunciatio. Neque copula esse hunc accusativum regere potest, sed prae- dicatum, quod est accidens, accusativi formam induit propterea quod, ut nudae substantiae casus nominativus, sic accidentia, substantiae apposita, si nuda et per se cogitatur, non habent alium praeter accusativum casum. Ita- que regem esse, Alexandrum esse hanc ipsam conditionem cum copula non minus signiſicant, quam adjectiva fortem esse, felicem esse, aidαςμονάα ενα. Ouod si in hac muda conditionis alicujus significatione incertum subjectum per ipsum adjeclivi accusativum quodammodo indicatur, ut Cic. Tusc. IV, 12. 27. Estque aliud iracundum esse, aliud iratum, aliudque est amatorem esse, aliud amantem; cur non certo ac definito subjecto eundem casum magis convenire putemus, quam reliquos casus?

At vero id expositio non nimis perspicua dilucidaque quid sibi velit, si intelleximus fere haec sunt: concinnitatis causa aecus. refertur ad infini- tivum. In infinitivo solo jam latet subjectum, quod si addideris, nominativo casu, qui cum verbo finito jungitur uti nequibis, itaque facere non poteris, quin accusativo utaris. Ex grammatica autem concinnitate regulae non sunt repetendae, e cogitandi ratione hauriuntur.

Simili modo Haasius ad Reisigium ²⁵) hanc constructionem explicare studet, dicit enim: in me militem esse, militem(praedicatum) objectum esse inſinitivi, atque hoc inſfinitivo adduci subjectum(me), ut accusativi formam induat. W. v. Humboldt cum his stare videtur, qui accus. pendere ab in- ſinitivo censent; rectius enim putat nominari infinitivum cum accusativo, quam accusativum cum inſinitivo. Viri illi doctissimi nil pensi habuisse vi-

2⁵) pag. 785 haec sunt verba: Ich nehme es als zugegeben an(?), daß das Praͤ⸗ dicat im Accus. das Object des esse iſt(me militem esse); nun ſoll aber durch die Ver⸗ bindung mittels der copula die Identitäͤt des Praͤdicats mit ſeinem Subject ausgeſagt werden. folglich iſt auch das Subject hier das Object des esse, welches aber nicht bloß das Prädicat producirt, ſondern deſſen Identitaͤt mit dem Subjecte, oder welches das Subject zu dem macht, was es ausſagt.