10
verat pronunciandi generibus inhaerebat. Romanorum hanc idolem non so- lum hic, sed etiam in alia dicendi ratione expressam et quasi delineatam videbis: qua de re infra. Unum monere liceat: ex illo Infinitivorum sim- pliciter cum substantivo Jungendorum usu locos, qui rari inveniuntur expli- cari posse, quibus infinitivus futuri aclivi et perfecti passivi genere nume- roque ad subjectum non referuntur. cf. Gellius I, 7: credo ego inimicos meos hoc dicturum; Varro de re rust. I, 68: Pensilia, ut uvae, descensurum se minitantur. Plura apud Joh. Gerh. Vossium de anal. III, 16,(Futura in Rum antiquis haud fuere certi generis et numeri— neque tantum verum videtur in futuris actisi, sed etiam praesentis passivi) apud Scioppium ad Sanct. Min. III, 11 et Weissenbornium§. 316, 3.— Id enim statueris, de- rivandum esse hunc usum ex puerorum incultorumque populorum consue- tudine, qui vel in structura Accusativi cum infinitivo verbum juxta ponunt et substantivum, quae nos arctius conjungere solemus.
II. Accusativus cum Inſinitivo.
Ad secundum dicendi genus transeamus. Quum rem quandam, quam sive videntes, sive audientes percepimus, verbis exsequimur ita ut relatio quaedann sit inter nos atque res sensibus perceptas, ut animo quasi intuea- mur objectum, tum constructio, quam dicunt Accusatirum cum inf. adhibetur. Explicanda videtur haec dicendi ratio ita: Accusativus est forma nominum, qua ad signiſicandus eas res utimur, in quibus animus noster inhaeret ¹⁹).
Res autem, quae animo nostra obversatur est aut singularis quaedam, ut video hostem, video venire(audio avem, audio cantare), aut ex pluri- bus consistit partibus, quae in unum quasi coalescunt, ut video hostem ve- nire. Sunt autem verba sentiendi ea, quae hanc conjungendi rationem sem- per requirant. Ex iis prima accusativi cum infiitivo exordia derivanda
19) cf. Hermannus de emend. rat. gr. pag, 140: Atque accusativum conside- ranti pateat necesse est quotiescunque hie casns adhibetur, rem ita cogitari, ut
nulla sui parte libera sit, et suapte quadam vi ae potestate constet, sed penitus ac omnino pendeat ex alia re.
171⸗—


