9
nitivus et imperfectum variant ita ut scriptor ubi vividiorem nobis proposi- turus sit narrationem, infinitivo utatur, imperfecto autem, ubi ea afferat, quae ad rem describendam minus pertineant. Ita Caesar b. g. III, 4: nostri fortiter pugnare, neque ullum frustra telum mittere; ut quaeque pars castro- rium nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, sed hoc superari, quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excede- bant, alii integris viribus succedebant. cf. VII, 81. 17) Liv. XXXI, 41. OQuod grammatici quidam contendunt(vide supra), Infinitivo praecipue loeum esse ubi animus cupiditate quadam commotus nos abripiat, minime probandum esse videtur. Wagnerus enim I. I. interdum contrarium efſici docet, ani- mum sciticet deliniri atque componi. Verba ejus haec sunt: Nescio quid molle et ad deliniendos animos compositum inest in ejusmodi- sermone cf. Virg. Aen. II, 775.
Tum sic adfari et curas his demere dictis.
Hinc ab infinitivo, qui est placidae orationis ita saepe transitur ad ver-
bum, ut stimuletur exspectatio. cf. Virg. Aen. II, 132 et VIII, 213; Interea, quum jam stabulis saturata moveret Amphitryoniades armenta, abitumque pararet,
Discessu mugire boves, atque omne querelis Impleri nemus, et colles clamore relinqui. Reddidit una boum vocem, vastoque sub antro Mugiit.
Requirentibus autem, quibus factum sit causis, ut apud solos Latinos hic puerorum dicendi modus tam late pateat, ex indole atque ingenio populi Romani id hauriendum derivandumque esse profitemur ¹18). IIle enim po- pulus in omnibus rebus sibi constans animo fere immobili iis, quibus assue-
17) Quae Herzogius ad hunc locum profert omnino falsa sunt; dicit enim sub finem: zugleich lehrt uns dieſe Stelle, daß der Infin. die Bedeutung des Imperfects habe, nie des Perfects.— cf. Rudim. inst. II, pag. 8. Perizon. ad Sanct Mm. IV, 5, 3. Eoettiger lex. Tac. p. 262.
18) Prahmius in fine disputationis haec: Und ſo kann man ſich jene Zuruͤckſchiebung des Urſprungs des hiſtoriſchen Infinitivs in die terra incognita einer vorhiſtoriſchen Sprach⸗ periode füglich erſparen. 2


