Aufsatz 
Disputatio grammatica de Infinitivo historico, accusativo cum infinitivo et conjunctionibus ut et quod; quam scripsit Fr. Spiess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

*

Ouod in narrationibus, copula nulla adhibita vel adjectivum vel partiei- pium cum substantivo nomine conjungitur, fere eadem dicendi ratio esse videtur. Utrumque mixtum est Sall. Jug. 58: ali fugere, ali arma capere, magna pars aut vulnerati, aut occisi. Jug. 51: alii insequi, neque signa ne- que ordines servari; ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac pro- pulsare; arma, tela, equi, viri, hostes atque cives permixti. cf. Tac. Ann. IV, 29.

Quia Infinitivo historico scriptores eo consilio, utuntur ut vividiorem reddant narrationem, passivum paucis tantummodo locis adhibitum reperies; in Sallustio ut Hoſfmannus(in Jahnii annall. philologg. 1828. II, p. 249) docet quater: Catil. 27 fatigari; Jug. 30. agitari; 60 ferri et 83 trahi.

Ut autem pueri infinitivo solo uti solent, quum se quid appetituros esse significant, ita historicis infinitivis interdum illa, quam voluntativam dicunt, notio inesse videtur. Tac. Hist. V, 15: Civilis instare fortunae, Cerealis abolere ignominiam(pro abolere volebat). Locos collegit Boettigerus in lex. Tacit. pag. 264.

Quod autem plerique grammatici infinitivum historicum pro imperfecto usurpari contendunt, id neque ex usu scriptorum neque ex natura hujus structurae factum esse videtur. ¹1⁰6). Reperiuntur enim haud pauci, ne di- cam, plurimi loci, quibus si velis imperfectum substituere infinitivo, ab eo, quod scriptor assecuturus erat, plane aberraveris. E multis nonnullos tibi praebebimus locos. Caes. b. g. III, 4. dicit: Brevi spatio interjecto, vix ut his rebus, quas constituissent, collocandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato, decurrere, lapides gaesaque conjicere etc. Si tempus ſinitum substituere velis, facere non poteris, quin perfectum substituas. cf. (aes. b. g. VII, 81. Cic. Verr. IV, 27. Liv. XXXI, 41. Philippus inopi- nantibus advenit, quem quum adesse nunciassent, trepidare Damocritus ce- terique duces; et erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti jacebant. Virg. Aen. V, 685: Tum pius Aeneas abscindere vestem. Cic. Cluent. 21. Tac. Germ. 30. OQuin etiam in eadem pronunciatione Infi-

1⁶) cf. Kruegeri gr. lat,§. 447. Heindorfius ad Hor. Sat. I, 5, 12. Prahmiasc I. I. pag. 6. alii.