Aufsatz 
Disputatio grammatica de Infinitivo historico, accusativo cum infinitivo et conjunctionibus ut et quod; quam scripsit Fr. Spiess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

ut ipse scriptor ea commotus et veluli abreptus videatur. Quod quum e ffi- ciat, infinitum rei sensum, quem deſinito verbi tempore declarare non pos- sumus, quid magis consentaneum sententiae est, quam ut ponatur modus, rem universe enuncians nec quicquam praeter ipsam actionem significans? Reisigius autem in libro, quem de gram. latlina scripsit§. 445, inſinitivi historici usum inde exortum esse putat, quod exercituum duces hac brevis- sima referendi ratione uti consueverint ¹³).

Oua ratione illam structuram ortam esse arbitremur, jam supra indicasse nobis videmur. Scriptores autem ea utuntur, ubi imaginem quandam nobis proposituri sunt, quae tempore nullo modo definiatur et circumscribatur ita ut contemplantes actionem quodammodo continentem atque perpetuam, pic- turam, ut ita dicam, tabula marginata non inclusam circumscriptamque in- tueamur.Infinitivus enim perpetuum constantemque indicat statum ehus, qui in aliqua conditione est, fuit, erit dicit Hermannus de emend. rat. g. g. p. 226. Ubi autem tempus ſinitum adhibitum repereris, actionem in cer- tum aliquod tempus incidere manifestum est cf. Mueller. I. I. p. 15.

Ex illa puerorum consuetudine derivandum est, quod Infinitivi plerumque deinceps, conjunctionibus copulativis omissis, per d.σιυ⁴[εεον adhibentur. Unum tantem locum Sallustii afferamus, qui belli Ingurthini capite 101 dicit: Spectaculum horribile: sequi, fugere, occidi 14). Apud Livium, Tacitum saepius conjunctiones adhibitas invenies. Tacit. Ann. XII, 51 post orare; II, 40 cum Tiberium cura distrahere; VI, 44 cum Tiridates distrahi; Hist. III, 31 cum languescere animus(Locos collegit Muellerus I. L. p. 10.) Germ. 7 unde feminarum utulatus audiri. Annal. III, 26. Histor. III, 10.

Porro puerorum est, omisso subjecto tantum id nominare, quod sensi- bus percipiunt e. c. Cic. Verr. IV, 29 non referri; Sall. Cat. 22 dictitare; Cat. 16 eircumvenire(Scil. Catilina), Jug. 101 1⁵).

13) Es iſt wahrſcheinlich, daß dieſer Stil ein Rapportſtil geweſen iſt, der ſich zuerſt bei der Armee bildete; in der Eile läßt ſich ſo am beſten ſchreiben; ſpaͤter nahm er dann in der gewoͤhnlichen Sprache Platz bei hiſtoriſcher und auch bei komiſcher Darſtellung.

14) cf. Sall. Catil. 6. Liv. XXI, 58. Cic. ad Attic. XI, 9.

1) pronomen 2. pers. cum inf. conjunctum non reperitur, primae autem pers. e. c. Cic. Verr. 1I, 77. Virg. Aen. 1II, 366. ef. Prahm pag. 17.