—4—
Infinitivi absoluti usus apud Latinos omnino a Graecis differt; exempla hujus dicendi generis collegerunt: Mohrius 1¹⁰), Prahmius 11¹1), Muellerus in commentatione grammatica, quam de usu atque natura Infinitivi historici apud Latinos seripsit(Celle 1833). Boetliqerus in lex. Tacit. s. v. Infini- tivus. TWagnerus in Ouaestionum Virgill. XXX. Fritzins ad Sallust. Cat. 16. Drackenborch ad Liv. I, 50. G. T. A. Kruegerus in gram. lat.§. 447.
De natura hujus infinitivi, quem historicum dicunt, varia censuerunt grammatici. Priscianus ad Sanctii Min: p. 658 alii aut ellipsin(coepit) sta- tuendam esse putant, aut enallagen. Quae quum a recentiœribus refutata sint atque ab omni parte absoluta, ne longi simus ad ea transeamus, quae ipsi hi recentiores in medium protulerunt ¹²). Praeter eas, quas jam com- memoravimus sententias, afferendum est, quae Muellerus ipse statuit, qui fusius ea de se disputavit. IIle I. l. pag. 3 haec: Ubi vero insurgit oratio, et res gestae, quas qui scribit tamquam spectaculo praesens contemplatur, magniludine sua insignes et rapiditate quadam celeritateque deinceps agun- tur et cumulantur, ita ut animum commotum vi sua veluti abripiant, aut ubi homines vehementiori aliqua cupiditate inflammati, ut odio, furore, iracundia, pugnandi studio, aut alacriori aliquo affectu perciti, ut perturbatione, admi- ratione, laetitia, metu, aut in certa quadam conditione vel statu versantes ita nobis depinguntur, ut animi motus ac sensa, quibus causis agantur quidve cogitent et suscipiant, intueri ac sentire possimus, tunc scriptores infinito quodam sensu dacli, ita ut res universe tantummodo enuntiare nec quicquam praeter ipsam actionem et unde proſiciscatur significare possint, non deſinito verbi tempore uti solent, sed infinitivis historicis. Fere idem dicunt Rams- hornius in gr. lat.§. 168, 5. Madvigius in gr. lat.§. 392. Weissenbornius in gram. lat.§. 188 et Stallbaumius ad Rudimanni institt. II, pag. 227, cujus Verba haec sunt: Enimvero nonnisi ibi recte ponitur infinitivus ille, ubi celeritas, magniludo, tristitia ctr. alicujus rei vel describitur vel narratur, ita
10⁰) ueber den hiſtoriſchen Inf. der lat. Sprache 1822. 11¹) Verſuch über das Weſen des hiſt. Inf. der lat. Sprache 1827, pag. 13. 12) cf. quae Hoffmannus scripsit in recensione grammat. Ramshornianae(Jahn’'s
Jahrbücher 1828. II. pag. 249.— Allg. Schulzeitung 1828. pag. 440.


