3
ratione fiunt, quam qua voces singulae factae sunt; motum vel mutationem quandam intuentibus ad imaginem notiones coalescunt ita, ut cohaereant inter sese atque unum factum sit ex compluribus ²). Quum temporis spatiique cognitionem animo nondum conceperunt, actio quaevis inſinita iis nullisque terminis circumscripta esse videtur.— Postea et iis ipsis notiones obversan- sur non cohaerentes inter sese neque connexae, quas conjungere, et ab aliis ita ut imaginem quandam margine separatam inclusamque illae prae- beant, temporis spatiique ratione habita secernere solent 5). Postremo hoc sentiunt, rerum objectarum continuationem esse et seriem quandam, nihil evenire nisi causa antecedente; id quod fieri non potuit, quin peculiari ge- nere dicendi plane perspicueque lingua exprimeret. Qua ratione factum est ut quae sensibus percipiuntur, diversa ratione vocibus exsequi possimus. Simpliciter enim aliquid ſieri dicimus, aut contemplantes ea, quae geruntur, intuemur, aut in iis, quae ſiunt, causae effectusve vim inesse intelligimus. Tria igitur quibus, quae aguntur, verbis depingamus dicendi genera effici- untur, quorum primum est illud, quo ad nos ea quae fiunt, non referimus; secundum quo quae percepimus animus ipse tamquam objectum intuetur 6); tertium quo animus cogitatione in ea quae genuit respicit et quo modo inter sese cohaereant considerat.
Quum autem res, quibus imago contineatur, aut singulas esse sciamus, aut in unum illac nobis coalescant, secundum dicendi genus in. duas dirimi- tur partes. Arctissime enim cum Accusativo cum infinitivo ille participii post verba sentiendi usus(e. c. video exercitum appropinquantem) cohaeret, ita ut has constructiones ejusdem generis partes esse dixeris.
4) cf. Becker pag. 161.„In dem Leben der Sprache wird der Satz ebenſowenig aus Woͤrtern, als das Wort aus Lauten zuſammengeſetzt, nur die reflectirende Betrachtung zerlegt den Satz in Wörter.“.
W». Humboldt(CLXXXVI).„Der Sat ſoll nicht conſtruirt, nicht aus Theilen all⸗ maͤhlig aufgebaut, ſondern als zur Einheit geprägte Form auf Einmal hingegeben werden.“
5) ef. Becker J. Il. pag. 171.
6) cf. W. v. Humboldt pag. CCLXVI:„Der Geiſt ſtellt ſich das Geſchaffene durch
denſelben Act gegenüber und laͤßt es auf ſich zuruͤckwirken.“


