4
Ne autem mireris, quod illa structura qua verbum finitum cum substan- tivo jungitur, plane omissa, primum genus Inſinitivum dicimus! Huc sane pertinet usitatissimum verbis aliquid exsequendi genus(c. c. der Baum blüht, Athenienses vicerunt); fusius autem atque explicatius de ea disputare, quum opus non esse censeamus, hic commemorasse sufficiat, nos hanc structuram ex infinitivo absoluto ortam esse censere(vide infra et Hermannum de emend. rat. gram. gr. pag. 176)..
Ita quomodo apud Latinos Infinitivus historicus, deinde Accusativus cum Inſinitivo et Participium, postremo usus per ut et quod conjungendi exsti- terint et inter se cohaereant, id pro quantuliscunque nostris viribus exponere studebimus.
Priusquam autem ad rem ipsam accedamus de Infinitivo pauca erunt monenda. OQui plura de hac verbi forma desiderant, quum commentatio an- guslioribus, quam cupiebamus, nobis circumscribenda sit terminis, alios adeant, qui compluribus de hac materie egerunt voluminibus. Nobis satis sit dixisse, a Partibus eorum nos stare, qui in verbo non existendi sed agendi notionem principalem esse statuunt 7). Homines initio non quid sit animadverterunt, sed quid agatur. Infinitivum autem eam verbi esse formum censemus, qua actio verbi ita significetur, ut nec personarum nec modi rationem habeamus, iis non accedimus, qui in infinitivo effectus consiliique notionem inesse putant ⁸).
I. Infinitivus historicus sive absolutus.
Prima et ca quidem simplicissima pronunciatorum forma est illa, qua cum substantivo Infinitivum conjunctum videmus. Pueri balbutientes ita loqun solent. Res, quae sensibus percipitur, temporis spatiique ratione non habita,
7) cf. E. v. Iuanboldt pag. CCLXX.„Das Verbum iſt augenblicklich verfliegende Handlung.
8) cf. Eichhofius(Ueber den Infinitiv, Crefeld 1831. pag. 18.) Sein Verhaͤltniß zu dem Verbum ſinitum kann alſo zunächſt als ein aͤußeres nur das der Conſequenz, des Nach⸗ folgenden ſeyn.—Es liegt gleichfalls in der Bedeutung der Conſequenz, die wir im Infinitiv erkannt haben, als innere Beſtimmung die der Folge oder Abſicht.


