autem illae vires sensim paullatimque remitti et fere exstingui videntur, eodem modo temporis spatium esse animadvertes, quo duorum triumve an- norum pueris incredibilis vocum copia nascatur emergatque in lucem; post ea illi pariunt quidem verba, rara autem, naturali illo et quasi poëtico im- petu non aeque impulsi. Adjice quod natura aestate illam graminum her- barumque copiam circumspiciens eam disponere, haec floribus adornare, illis celeriter pansis fructus addere, aut tardo gradu incrementum alere solet. Jam pariter in pueris creatrices illae quum substiterunt cessaveruntque vires adeo, ut quidquid primae illi notionum vocumque copiae addiderimus, tan- tum cogitatione quadam operosa creatum provocatumque esse videatur, ipsi ad disponendam adornamdamque eam, quam pepererunt materiem progre- diuntur. Itaque si cujusque linguae vocabulorum copiam in duos quasi or- dines dividere et separare velis, quorum alter illa fortuito motu et poõtica ratione provocata, alter formata, conjuncta, derivata complectatur, ab eo, quod his verbis tibi eram expliciturus haud multum aberraveris 2). Quae omnia eo tantum consilio hic attigimus, quod super hoc fundamento ea ex- struere conabimur, quae de cognatione Inſinitivi historici sive absoluti(vide infra), et accusativi cum inſinitivo et eorum pronunciatorum, quae per ut aut quod conjunguntur, hac commentatione proferre statuimus.
IIlud enim discrimen, qnod inter voces nobis quodammodo invitis ex animi adyto prosilientes atque illas interest, quae consideratione quadam factae pressius subtiliusque notionem exhibent, in formandis quoque con- jungendisque pronunciatis animadvertere licebit 3). Pueris pronunciata simili
2) Herder(Bd. l. pag. 62.)"Es lagerten ſich ganze Familien von Woͤrtern wie dicht verwachsnes Gebuͤſch um eine ſinnliche Hauptidee.
³) ef. Becker(Organismus pag. 153.)„Die organiſche Entwicklung der Begriffe wie⸗ derholt ſich gewiſſermaſſen in der organiſchen Entwicklung der Gedanken.“
7I. v. IIumboldt(l. l. pag. CL.XXVIII)„Die Sprache muß alſo hier(im Satze) eine zweite höhere Einheit bilden— et pag. seq.— Es gibt aber ein Mittel die Einheit des Satzes für das Verſtaͤndniß feſtzuhalten, nämlich ihn mit allen ſeinen nothwendigen Thei⸗ len nicht wie ein aus Worten zuſammengeſetztes Ganzes, ſondern wirklich als ein einzelnes Wort zu behandeln.“


