15
et concutientes animos plus nimio percellatur, negotiis publicae saluti inservientibus bene administrandis idoneum, et, quod ad educatorem et magistrum attinet, si illud Horatianum Noli mirari obliviscatur, non solum instituendae et formandae juventuti parum aptum et utilem, sed etiam sub oneribus muneris sui infelicem esse hominem.
Sed iniquus essem, si in dijudicanda vita scholastica tantum incom- moda, non simul amoenitates ejus recensere vellem. Certe non carent jucunditate sua labores erudiendae et formandae juventutis. Jam ipsum munus, aliis impertiendi ea, quae didiceris, quantam praebet volupta- tem! Quam grato animi sensu afficimur, dum alios cognitione scitu dig- narum rerum imbuimus veritatesque maxime salutares illorum instillamus animis! Quam jucundum est, videre, quomodo se explicent animi pue- rilis dotes et facultates, quomodo in dies majora eae capiant incrementa et vires, et quomodo animi robur ac virtutes quotidie augeantur et con- ſirmentur!»Ipsa alacritas animi juvenilis(haee sunt verba viri, qui in schola consenuit) nonne saepius rugosam praeceptoris frontem serenam reddere, morositatem animi ejus dispellere, severos et austeros ejus mores mitigare, nimis acerbam ejus indolem temperare, animoque ejus, multis variisque curis depresso, hilaritatem quandam indere potest?«—
Sic in vita scholastica dies diem trudit, nec praeceptores, nee disci- puli temporis fugam animadvertunt. Schola mundus est, in duo prae- ceptores et discipuli una vivunt, una vires exercent et eandem indefessam operam iis studiis impendunt, quae, si alia mutantur aut evanescunt, manent, et ab iis, qui annis juvenilibus bene usi sunt, omni jure pro bonis habentur, quae is, qui ea possidet, se ubicunque terrarum et gentium secum ferre recte jactare potest. Hic mundus, scholam puta,
idem manet, eundem finem sequitur, eadem est et esse debet ejus con-


