Aufsatz 
De verbis Horatii: Noli Mirari! : magnopere in rebus scholasticis tenendis / Christianus Wilhelmus Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

stitutio, eaedem leges, quatenus e natura humana, quae nunquam muta- tur, desumtae sunt. Quantaecunque sunt in civilibus rebus turbae, quantaecunque belli calamitates, quas exercitus hostiles regionibus in- ferunt, quantaecunque concussiones, omnes res mutantes et potestatem, quae multa per secula substitit, subruentes, quantuscunque denique tu- multus, qui publicam et privatam tranquillitatem tollit, sacra et pro- fana miscet; scholarum tamen, quanquam et hae ipsae, quod ad exter- num statum pertinet, tangi et in aliam conditionem et formam redigi possunt, scholarum, inquam, quae naturam et finem constituunt, sem- Per eadem sunt, et, quam diu natura humana eadem est, eadem mane- bunt. In temporibus inquietis et turbulentis schola securus est reces-

sus et tutum suffugium, ubi a ceteris rebus mundanis vanis, caducis,

fluxis et mutabilibus separati nec publicis, nec domesticis aerumnis affli-

gimur: schola est locus, ubi docentes et discentes meliorum homiaum e seculis elapsis recordatione praesentia mala, quantum fleri potest, consolantur, vel plane obliviscuntur. Et quis est paedagogus multos per annos in scholis et in scholasticis laboribus versatus, qui non confitea- tur, se, quotiescunque publicae, vel etiam domesticae calamitates ipsius animum afflixerint, nullo alio loco malis et doloribus magis levatum se sensisse, quam in schola, et inde Plerumque tranquilliorem et laetio- rem domum reyersum esse, quam domo abierit? O! quae laus major scholarum esse potest, quam si viri, qui inde a juvenilibus annis in scholis vixerunt, innumeris oneribus et aerumnis hujus vitae exercitati, sed nunquam oppressinunquam animum despondentes, nunquam rectae conscientiae consolationibus destituti, nihil adversum admirantes, aut hor- rentes, proborum caritate exhilarati et improborum, vel insipientium re-

prehensionem spernentes, sereno animo in vitam ante actam respicientes,