Aufsatz 
De verbis Horatii: Noli Mirari! : magnopere in rebus scholasticis tenendis / Christianus Wilhelmus Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

gratissima dulcedine se commendat, semper novitatis vim retinet, qui nunquam mutatur, nunquam debilitatur; qui hominem per totam vitam, tanquam fidelissimus comes, consequitur, qui omnia hujus vitae com- moda et amoenitates grato sapore, quasi aromate quodam, condit, et omnia alia hujus vitae gaudia longe superat. Haec igitur conscientia quum praeceptoris bene et fideliter munere suo defuncti animum re- creet et beet; nonne prudenter agit, si saepius haec secum reputans atque hanc conscientiam subinde renovans, amplissimum certissimumque laborum praemium ex se ipso colligat ac in intimis animi recessibus condat. Ad haec accedit in animo paedagogi bene meriti certitudo di- vini favoris, ex qua, ut e conscientia bene transactae vitae, scaturiet, tanquam e fonte uberrimo, inexhausto et perenni, jucundissimus puris- simae, et, quae nunquam turbari potest, tranquillitatis et voluptatis sensus. Hic favor summi numinis, haec inde exsurgens mentis tran- quillitas et serenitas eum eriget, adjuvabit et solatio sustentabit, quando sortis humanae non expers, modo a venenato malevolorum dente appe- titur, modo odiis et inimicitiis improborum expositus varii generis affi- citur injuriis et damnis. Sicut non admirabitur, in sua, ut in omnium mortalium vita, bona et jucunda cum malis et injucundis mixta esse; ita(ut cum Cicerone, Offic. II. 10, loquar) vitam, mortem, divitias, pau-

pertatem, quae omnes homines vehementissime permovent, in utram-

que partem(i. e. et cum adsunt et cum absunt, ita ut neque cupiatur

nita, Neque metuatun mors) excelso animo magnoque despiciet et sine ulla admiratione contemplabitur.

His omnibus bene perpensis, quis est, qui non concedat, haud quemquam hominem, ubi res, quibus in hoc mundo circumdatus est,

admiretur, i. e. gaudio, spe, timore, et qui alii sunt affectus turbantes