13
liberis cum adversa fortuna conflictandum fuerit, saepenumero educa- toribus et magistris, non vitiosae domesticae disciplinae iĩd culpae dan- dum esse judicetur; sicut, e contrario, ut jam Philippus Melanchthon di- cit:»Si quid recte fecit filius, nihil laudis adscribitur praeceptori; si quid peccavit, accusatur praeceptor.«*) Taceo cetera, hoc uno addito. Vetus illud proverbium:»Quot capita, tot sensus!« in nullius rei diju- dicatione magis veritatem suam praebet, quam in iis, quae ad educa- tionem pertinent. Ad mala, quae inde oriri solent, avertenda, vel sal- tem minuenda, Paedagogus officii sui semper memor nihil, quod huic fini inserviturum esse videt, omittet: et si nec omnia, quae vult, mala cavere aut removere, nec omnia bona consequi potest; hoc non admira- bitar, cogitans, neminem, ne sapientissimos quidem et optimos morta- lium, et in privatis et in publicis negotiis administrandis, vel maxima virium intentione, id efficere posse, aut unquam potuisse, ut, quae fa- ciant, vel fecerint, ab omnibus approbarentur. Et sicut cogitatio, om- nem inter homines laudem caducam et vanam esse, impedit, quo minus juventutis educator et magister famae celebritate tollatur et infletur; ita etiam vituperiis et reprehensionibus hominum, ad res paedagogicas vel laudandas vel vituperandas minime factorum et idoneorum, haud quaquam movebitur aut admiratione adficietur. Dulcissimus et pulcher- rimus laborum et meritorum fructus ei eripi non potest, conscientia scilicet bene utiliterque ante actae vitae: haec conscientia purissimo animum ejus constantissimoque perfundit volaptatis sensu, qui semper —
*)»Diogenes(sic pergit vir immortali celebritate florens) cum adolescen- tis gestum in edendo reprehensurus esset, paedagogo impegit cola- phum. Sic isti, quidquid peccant liberi, transferunt culpam in prae- ceptores.« 1
Fe.²


