12
tes, Pueros et adolescentes, qui, ut deum timere et virtutem colere discerent, parva tantum vel plane nulla cura adhibita fuerat, vestra opera ad altiores sensus expergefactos, per vos novum quasi mundum illis apertum et vobis juvantibus ad illa excelsiora adscendere ausos esse; id quod totam Per vitam se vobis debere grato animo confite- buntur.
Inter alia, quae non plane praetermittenda esse Pputo, hoc etiam paucis verbis attingam. Nihil est, quod animum humanum magis depri- mere aut vires ejus magis hebetare et obtundere possit, quam injusta, malevola, ex invidia et odio orta judicia, caque plerumque ab homini- bus profecta, qui ad tales res judicandas quam minime idonei habendi sunt. Nullum autem publicum negotium facile nominari potest, cui tot judices injussi, ex omnibus hominum generibus et ordinibus, se ob- trudere soleant, quot negotiis scholasticis. Causae hujus rei variae et multiplices sunt: quas si penitus explicandi tempus suppeteret, satis appareret, unde veniat, ut multi patres atque matrès omnia in rebus paedagogicis eodem modo esse et manere velint, quo se pueris et puel- lis fuerunt; alii autem, ut omnia, docendi methodus, disciplina, cui ipsi subjecti fuerunt, et quae sunt similia, immutata, nescio cui, me- liori genio seculi cedant. Et quo minus haec admireris, cogita, quae filiis haud raro jam domestica educatione a simplici- veri recti et boni cognitione aversis, ne dicam, a verae virtutis studio alienis et vitiorum amore er consuetudine captis, ad flectendas parentum opiniones et 58 cia liceat; quam saepe Patri aut matri, quaecunque filio dilecto in ma- gistro aut in scholae disciplina vel placent vel displicent, adeo arri- deant, ut aures et animi contra omnia meliora in perpetuum clausi vi- deantur; in Perpetuum dico, ita ut, si forte in sequentibus temporibus


