Aufsatz 
De verbis Horatii: Noli Mirari! : magnopere in rebus scholasticis tenendis / Christianus Wilhelmus Snell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

attingere satis habebo. Sensus et facultates ad pietatis amorem et vir- tutis studium spectantes a natura ipsa pectori humano insitae sunt; nam, Cicerone teste, ipso sensu ad metum deorum rapimur. Quae virtutis et pietatis semina ut rite excitentur et alantur, opus est, ut jam inde ab infantia animi sermonibus et exemplis ad studium religionis et virtutis amoremque omnium corum, in quibus summa hominis dignitas, in qui- bus denique maxima vis posita est, ad malorum onera levanda et dolo- rum tormenta, quae in hoc mundo tam innumera minantur, mitiganda. Has piae mentis motiones educator et magister juventutis in magno alumnorum et discipulorum suorum numero intimo gaudio cognoscit. Sed esse tamen nonnullos contra hanc vim veritatum, quae, ut animus humanus, aeternae et immutabiles sunt, surdos et occlusos, non admi- rabitur, quotiescunque multarum familiarum domesticam liberorum edu- cationem attenta mente contemplabitur. Ubi parentes, inprimis matres, non mature timoris dei germen animis teneris inserunt; quid mirum, si pueri et adolescentes, eorum, quae summum hominis bonum constituunt, quae, si omnia alia incerta, caduca et mutabilia sunt, altissimis radici- pus defixa manebunt, quae nulla vi labefactari poterunt, negligentes et incurii, huic tantum terrestri mundo se vivere sibi persuadeant? Sed noli mirari, paedagoge prudens, fidelis et muneris tui nunquam oblite! Quae prava domestica educatione parum curata vel provisa sunt, ideo ne exstincta et immortua esse putes! Serior etiam cultura animi, vel plane neglecti, vel erroneis etiam opinionibus imbuti et vo- luptatum malarumque cupidinum illecebris irretiti vitia emendare et re- ſicere potest et debet. Huic officii vestri parti, quae ad incendendum et nutriendum pietatis et virtutis studium tendit, si debitam et inde-

fessam curam impendere velitis, breve post tempus admirabimini gauden-